Gelcich József–Thallóczy Lajos: Raguza és Magyarország összeköttetéseinek oklevéltára. (Budapest, 1887.)

vestri communitatis iurati seribe in nostri ac dominarum regi­narum, genitricis scilicet nostre et consortis, necnon prelato­rum et baronum, qui pro tunc nobiscum aderant, presencia proposuerunt in kunc modum: quod licet civitas predicta Ragusina, a tempore cuius non extat memória, in potestate seu dicione illustrium dominorum Hungarie regum, progeni­torum et predecessorum nostrorum non fuerit actuali, licet eam ad ius dictorum regum non diffiterentur debuisse pertinere, sed ab annis circiter centum viginti, sub certis pactis et condicioni­bus sub dominio extiterit Venetorum. Quia tamen opitulante gracia salvatoris regnum nostrum Dalmacie triumpbali poten­cia in manus devenerat nostre regie maiestatis, renunciantibus duce et commune Yeneciarum omni iuri simul cum titulo, si quod babebant in eodem, tota communitas civitatis antedicte, provida et matúra deliberacione premissa, ipsos ad nostre cel­situdinis conspectum transmiserant ad recognoscendum nos et íilium seu filios, quos deus nobis donaverit, aut inclitum domi­num Jobannem ducem, condam domini Stepbani ducis, fratris nostri íilium, beredes nostros et in regno successores, quosli­bet in eorum domiuos naturales et ad subiieiendum eandem nostro dominio iurisdiccioni et potestati pleno iure petentes et provoluti genibus nostre excellencie humiliter supplicantes, ut recognicionem predictam et dominium civitatis, que iidem pro­curatores et syndici nomine dictorum civium et tocius commu­nitatis vigore iam instrumenti dicti nobis offerebant, clemencia solita, sub graciis et favoribus infraseriptis acceptare dignare­mur. Nos igitur, qui a tempore nostre promocionis solicitudine indefessa ad recuperandum et rebabendum nostrorum regno­rum limites et terminos babentes cor intentum, ut ad id tam kostili potencia, quam aliis viis et módis oportunis indesinen­tes et continuas operas inpendentes, prout est notum tóti orbi, certitudinaliter cognoscentes dictam civitatem Ragusii in regno nostro Dalmacie supradicto constitutam et fundatam. et per consequens ad ius nostrum regiurn pertinentem. raciona­bilem et bumilem eorundem nostrorum civium et procurato­rum ac syndicorum eorundem predictorum peticionem atten­dentes, dominium civitatis eiusdem oblatum ratificamus, appro­bamus et presencium testimonio acceptamus, ea autem, que

Next

/
Oldalképek
Tartalom