Gelcich József–Thallóczy Lajos: Raguza és Magyarország összeköttetéseinek oklevéltára. (Budapest, 1887.)
come piu presto poreti, avanti el partir vostro de la, ne debbiati avvisar de quello baverete obtignuto. Et siando deliberato per la detta congregatioue a mandar lo detto messo, voi personalmente vegnereti col detto messo fina al re de Bossina, et li, over iu Quoyniza, trovarete un corrier cum nostre lettere a voi directive, et quello trovarete in esse lettere, seguirete col detto messo. Dátum Bagusii, die XXVT1T. Ianuarii 1451. 2. Ad domiuum gubernatorem regni Hongarie. Illustris et excelse domine, domine bonorandissime. Cum intellexerimus ex literis excellencie vestre, quas nuper accepimus, pacem fuisse firmatam in eo sacro regno Ungarie et cum eius circumvicinis, magnam exiude iocunditatem et consolacionem mentes nostre acceperunt. Scimus enim nicbil esse, quo magis civitas nostra letari possit et debeat, quam ex bono et felici statu regni illius, in quo repositum et colloeatum est omne decus et commodum civitatis eiusdem. Preterea cum intellexerimus congregacionem prelatorum, dominorum. et procerum regni illius in proximo futuro festő beati Matbie celebrari debere, ad congregacionem ipsam transmittendum duximus venerabilem presbiterum Iobannem nuncium uostrum, presencium latoréin. ut in conspectu congregacionis eiusdem uonnulla nostri parte narret et exponat. Commisimus autem eidem nuncio nostro, quod ea, que coram prefata congregacione narraturus est, in primis excellencie vestre aperiat et exponat. Rogamus itaque excellenciam ipsam, ut dignetur eidem nuncio nostro tum modum et viam prebere, quibus possit coram prefata congregacione, cum tempus erit, et dominacioni vestre videbitur, se presentare, et ea, pro quibus missus est, cousilio et ope vestre dominacionis, sicuti plene confidimus, impetrare. Hoc enim in singularem complacenciam babituri sumus ab eadem excellencia vestra, cui nobis commendamus. Dátum Ragusii, die XXVIII. Ianuarii 1451.