Gelcich József–Thallóczy Lajos: Raguza és Magyarország összeköttetéseinek oklevéltára. (Budapest, 1887.)
enim ea intelleximus, quorum participes fieri maximé optabamus. Quid enim gracius audire, quid delectabilus intelligere ? quod id, quod cognovimus excellenciam vestram, cui pro sua iu nos caritate et benivolencia semper affecti fuimus, pro prestantissimis eius probitate et virtutibus summa cum laude et glória in pristinam eius dignitatem, decus et ornamentum firmatam stabilitamque fuisse. Qua vero leticia, quo gaudio, qua consolacione mentes nostre replete fueriut ex eo, quod intelleximus regnum illud cum Boemis ceterisque nacionibus circumvicinis bona in pace esse et tranquillitate, dici facile non posset nec scripcionis officio designari. Quicquid enim bonoris, felicitatis et glorie regno illi et dominacioni vestre accidit, nobis ipsis reique publice nostre accidit; quorum spes omnis iu eodem regno et dominacione vestra sita est, utpote in bis, a quibus tota salus nostra reique publice nostre dependeat. Gracias itaque non quas debemus, sed quas possumus, excellencie vestre referimus, que nos buiusmodi literis suis cerciores effecit rerum earum, quas summa cum expectacioue audire desiderabamus. Ut autem excellencie vestre satisfaciamus circa id, quod requisivit a nobis de parcium istarum novis cercior fieri, bee sunt, que in presenciarum babemus Teucrorum imperátor cum eius filio in partibus Albanie validissimos tenet exercitus, et contra Croiam civitatem Scbanderbecbi castramentatus est; quam totis viribus et acerrimo belle oppugnare atque opprimere conatur. Conflari enim iussit, postquam castra posuit contra dictam civitatem, ex metallo, quod secum deferri fecerat, bombardas duas, quarum maior, sicuti veris relatibus babuimus, proicit lapidem ponderis librarum quadringentarum. Civitas autem ipsa munitissima est omnium earum rerum, que ad eiusdem defensionem et conservacionem uecessarie sunt, nec locus ille, ad quem propter moncium asperitate difficilis aditus est, satis commode debellari potest. In eo preterea assunt viri 1500 ad defensionem aptissimi. Ex quo creditur, dummodo inter se sunt viri, qui fidem servent, exercitus predictos contra civitatem illám frustra moliri. Scbanderbecbus quoque non longe est a Teucrorum castris; eisque iu dies maxima damna infert, cum babeat locorum et moncium opportunitatem, in quibus se tuto recipere potest.