Gelcich József–Thallóczy Lajos: Raguza és Magyarország összeköttetéseinek oklevéltára. (Budapest, 1887.)

283. 1450. jun. 2. A raguzaiak Hunyadi Jánoshoz intézett leveliik­ben a csehekkel és a törökökkel kötött béke fölött örömüket nyilvánítják s azon egyenetlenség tárgyában, melyet a szerb despotához küldött követeik a kormányzó és a despota között előidéztek, mentik magukat. Domino gubernatori Hongarie. Inlustris et excelse domine, nobis plurimum bonoran­dissime. Literas magnifice dominacionis vestre nuper recepi­mus, que et leticia et molescia non parva uos equidem aftece­runt. Magnam enim oblectacionem animo suscepimus, sentient.es de optima prosperitate vestra deque felicibus successibus vestris, et maximé intelligentes, quod bonam et sinceram pacem feceri­tis cum domino despoto, et de restitucione et de liberacione magnifici domini Latislavi, filii vestri dilectissimi, que non minus equidem nobis fuerint carissima atque gratissima, quam proprie inclite dominacionis vestre. Et non solum de boc maximé letamur, verum eciam maximam iocunditatem perci­pimus de optima pace nobis per literas magnifice dominacio­nis vestre significata, facta cum Bobemis ceterisque principi­bus et terris illi regno adversantibus, nec non cum domino Tbeucrorum. Hoc maximé semper dexideravimus audire. Et eo nibil gracius profecto uobis accidere potuisset, quam quod intelligeremus veram unionem et pacificum statum illius incliti regni Hongarie. Nam non potest illud inclitum Hongarie regnum aliquam substinere calamitatem aut malum habere, cuius tanquam sui fidelissimi et speciale membrum participes non simus. Cum enim caput dolet, necesse est ut cetera mem­bra langueaut, et e converso tamen bene se habent membra, quantum caput bene valet. Deo quoque infinitas gracias reddi­nius de tanto bono nobis concesse, mediante vestra insigni probitatis excellencia, vigilaucia atque optima sapiencia. Pos­sumus enim dicere tam de nobis bene esse, quautum illud inclitum reguum est in bona pace, tranquillitate et unitate. Gratulamur itaque maximé felicitati vestre et exultamus omnes, et tota civitas nostra iubilat de his optimis novis votis nostris corrispondentibus vestram excelsam dominacionem

Next

/
Oldalképek
Tartalom