Gelcich József–Thallóczy Lajos: Raguza és Magyarország összeköttetéseinek oklevéltára. (Budapest, 1887.)
discrepante, gracia magnificencie vestre factuin fűit emendi dictas possessiones in omnibus et per omnia, prout in copia ipsius coutracti, quam pro vestra claritudine atque certitudine eidem fraternitati vestre presentibus mittimus introclusam Ceterum magnificenciam vestram precibus, quibus possumus, exoramus, ut amore et intuitu mutue benivolencie nostre velitis omnibus módis, viis, intercessionibus, favoribus atque presidiis necessariis et opportunis operari et partes vestras, ubi et penes quos vobis videbitur, interponere, quod nostri ambaxiatores tamdiu indigne captivati pristine libertati relaxentur. Quod si feceritis, ut fides et spes nostra est, sciat magnificencia vestra nos et rempublicam nostram perpetuo beueficio ac munere obligatos babere neque ullo tempore oblitos nos iri. üemum rogamus vos instantissime, quatenus si qua nova ad vestram noticiam delata sit tam de successibus serenissimi domini nostri regis Yladissavi eiusque exercitus, quam de immanissimis bostibus Teucris et aliunde, nos conscios de omnibus et cereiores reddere, cum huiusmodi nova emergencia avidi et sitibundi de hora in hora sumus. Ad grata parati etc. Lett. et Comm. di Lev. 1445 — 48. f. 163. 275. 1445. márcz. 23. Raguza város Vochoevich Jánost Rozgonyi Regináid által letartóztatott követei kiszabadítása ügyében Magyarország főuraihoz küldi. I. Revereudissimis in Christo patribus ac magnificis et excelsis dominis, dominis prelatis, baronibus et paribus iucliti regni Ungarie, ubique in ipso regno commorantur. pro imploranda liberacione ambaxiatorum nostrorum, qui tamdiu apud magnificum Raynaldum de Rozgon indebite captivati manent.