Gelcich József–Thallóczy Lajos: Raguza és Magyarország összeköttetéseinek oklevéltára. (Budapest, 1887.)
cordibus nostris ob eius sanctissima opera fructus quod uberrimus gerimus: ecce beatitudini antefate vestre ultra vires et potenciám uostrain, nam exigui et quid minimum fiemus respectu aliorum potentissirnorum dominorum et principum, sanctitati vestre offerimus bouo quippe ac fideli animo duas galeas armatas nostris sumptibus et expensis bac estate proxime futura, si et iu casu. quo classis ad minus numero XII gallearum ultra uostras in mari parata extiterit, profectura contra dictos Truces hostes ad strictum Romanie. Nec miretur sanctitas vestra, quod diximus ultra vires et poteuciam nostram. Nam armatis dictis duabus galleis in virtute domini nostri Iesu Christi et ad laudem et glóriám beatitudinis vestre, si opus foret aliquos pirathos insequi, qui quotidie hec litora Dalmata percurruut, nostras barchas in ere, mercanciis et personis damnificautes, nullás alias galeas armare possemus, tum propter corpora reliquarum galearum, que vetustissima sunt, tum defectu hominum, quos minimé propter iam spoliatas tenutas nostras habere possemus. Quod equidem periculum pretermittere omnino per nunc volentes causis et racionibus perallegatis, ut eciam alii principes, reges et domiuacioues, qui poteutissimi sunt, materiam et occasionem habeant maiora dicte classi presidia tribuere, supplicamus non miuüs devote quam reverenter eidem sanctitati vestre, quatenur dignetur pro sua clemencia omni cura et ingenio incumbere. quod dicta classis prorsus parata sit ad strictum Caliepoli proximo aventante vere et antequam exercitus Christianorum ad congressum cum hostibus predictis Teucris moveatus, quove passu ipsius stricti Romanie obsesso ii barbari hostes intercludantur, et a predicto nostrorum Christianorum terrestri exercitu trucidentur, et ne ipse exercitus. qui prout a serenissimo domino nostro rege Vladislavo Ungarie ceterisque baronibus et primatibus ipsius regni previsi sumus, in triplo maiori numero, quam autea fűit, esse debet, se delusos a dicta classe fore et esse debere existiment. Quod si altissimi domini nostri Iesu Christi potencia pro sui infinita bonitate et clemencia concesserit, nulli dubium, quinimo fere omnium indicium est, quod iniquissima Machometi secta destruetur. Et exinde sanctitas vestra, que princípium et finis tantarum rerum fuerit, omne per evum