Gelcich József–Thallóczy Lajos: Raguza és Magyarország összeköttetéseinek oklevéltára. (Budapest, 1887.)
fidelitas erga sacrum diadema eiusdem afficitur, curavimus per presentes nostros cursores has nostras excellencie vestre perscribere literas. Et quin in his, que ad statum ipsius eorone pertinere arbitramur, sedulo fidelitatis nostre cura studiumque versatur, ita sit, ut quorumcumque novorum apud nos emergencium, licet qualiacumque sint, serenitatem vestram, quam scimus, omni studio et viribus ad restauracionem fidelium Christi vigilare consciam faciamus. Habuimus nuperrime ex veridicis relatibus, qualiter magnus Teucer fidei Christi perniciosissimus hostis, quem gravissimis egritudinibus et incurabili morbo teneri dicebatur, nunc sanus et incolumis est, eumque quotidie elaborare et conari, quo pacto potentissimum et illustrissimum Hungarie regnum diripere, vastare ac vi et ferro subvertere possit. Et iam per diversas Romanie et Natalie loca publice banniri et proclamare fecit, ut quilibet tam per terram, quam per aquam ad eius stipendium militare volens paratus esse debeat, et ad eum proficisci pro meuse Marcii proxime futura, cum bac vere proxime futura Hungarie regnum invadere omnino intendat ad persecucionem incolarum ipsius regni nec non ad damna omnium Christicolarum. Habemus eciam. quod cum magna soldani orientis armata classica ad cruciferorum Rodianorum demolicionem prepararetur, ipsi Rodiani captato inter se consilio de tutanda fide eorumque patria recursum ad summum pontificem et alios quam plures domiuos et magnates Christicolas habuerunt, presidia et favores opportuuos ab eis deposcentes. Ex quo. divino nutu inspirante. ad arma capescenda, contra eos ipsos truces barbaros bostes ingens et validissima navium et galearum armata a nacionibus occidentalibus cum magnis sumptibus facta est, quam modo sub Rodio aiunt esse debere, et ibidem aut in strictu Romanie tota presenti hieme morari ac prestolari usque ad tempus nóvum, quo tempore adveniente ipsa armata profectura est contra et ad persecucionem eorumdem barbarorum infidelium. Quos omnipotens pro sui infinita misericordia conterrat, et nostris Christi fidelibus fidei pugnatoribus, vestreque maiestati donare dignetur victoriam et trium])hum. Quicquid autem innovari continget et novi emerserit Lett. et Comm. di Lev. 1441—48. f. 43.