Georgius Pray: Epistolae procerum regni Hungariae I. (Bécs, 1805)
fsimus , et in dies ampliorem numerum geíitium , et majores vires , quibus tantam hostis rabiem, Deo auxíliante, contundere, reprimereque possimus, conducere, et con^rahere non cessamus. Sed cum ad tantam , tamque neeessariam , et sumtuosam expeditionem , nisi vestrae, et aliorum Fidelium nostrorum vires, et subsidia concurrant, hoc tempöre, defec'u proventuum nostrorum regalium pene insuffieientes simus , facere aliud non possumus , neque volumus ullo pacto, quam ut a vobis quoque, aeque ab aliis liberis civitatibus nostris, quae nobis jam de facto ad id certum subsidium de eorum medio dederunt, et exsolvei unt, iooo fl. et expetamus , et exigi faciarrus. Propterea volumus , et Fidelitatí vestrae sub gravissimae indignationis nostrae poena, et amiüsionis omnium bonorum vestroíum harum sei ie strictissime mandamus, quatenus statim visis praesentibus, consideratis praemissis necessitaúbus, et periculis regni nostri, et arcium ipsarum finitimárum, nobis de medio Universitiítis vestrae praescriptos 1000 fl. disponere, et ordinare, summamque hujusmodi ad manus hominis nostri, praesentium sciiicet ostensoris, quem hoc illa de causa ad vos veloci cursu, ac cum plena auctoritate, et informatione nostra misimus , dare et eonsignare in omnem eventum debeatis , nec pro hac re ad nos supplicatores aliquos ex vobis mit-