Georgius Pray: Epistolae procerum regni Hungariae I. (Bécs, 1805)
tuo sequestrare, et apertissimis desolationibus, et destructionibus gubjicerr, et penitus pessumdare velimus, impellunt. Sic igitur tum iisdem rationibus inducti, tum quia consideravimus hoc tempus magis, quam ullum posthac aliud huic itineri nostro mulds rationibus aptius , et convenientius esse , eo quod expeditis tempestive rebus iliius regni nostri celerius, tempestiviusque ad negotia regni nostri Hugariae redire poterimus. Constituimus itaque Slesiam ipsam ingredi, et quanto celerius fieri poterit, rursus.una cum Serenissimis liberis nostris, Deo juvante, regredi, jamque hujusmodi animi deliberationem fideli nostro Spectabili et Magnifico Emerico de Peren Comiti perpetuo Abaujvariensi, et regni ipsius nostri Hungáriáé Palatino notificavimus, quem et in hujusmodi nostri absentia in Locumtenentem nostrum solita autoritate, ét facultate suffecimus, et constituimus. Volumus igitur, et fidelitati vestrae harum serie firmiter mandamus, quatenus in hujusmodi nostra absentia, eundem Comitem, et Palatinum pro Locumtenente nostro revereri,et observare, ac in iis omnibus, quae idem vobis circa defensionem, conservationemque ipsius regni, bonum. que, et felictm statum nostrum, et serenissimorum liberorum nostrorum adhibito consilio , Reverendissimi in ChristoPatiis Domini Cardina- ) lis