Georgius Pray: Epistolae procerum regni Hungariae I. (Bécs, 1805)

dicare coacta fuisset, nisi auxilio charissimo­rum in Christo íiliorum nostrorum Hispania­rum regis et reginae , Catholicorum , qui ipsi Beatrici reginae consanguinitate junguntur, ei­dem subventum fuisset, cum gravissimo ejus damno, et illustri familiae suae de Arragonia vilipendio. Proptereaque per eosdem Cardi­nales fecit nobis instanter supplicari, ut in praesentiarum circa praedictae appellationis pro ejusdem reginae parte interpositae prae­judicium , de suarum dotium, juriumque do­talium, ac bonorum, et status hujusmodi re­stitutione, quibus, ut ait, spoliata fűit, provi­dere affectu paterno dignaremur. Nos igitur. quorum interest eos, qui regio sanguine orti sunt, regiosque Principes affinitate con* tingunt, ad nos recurrentes, ciementer audire, et quatenus aequum sit, non deserere , sere­nitatem tuam plurimum in Domino hortamur, ut dotes suas , jura dotalia, bona , et status, quibus spoliata est, eidem Reginae Beatrici restituas, uti aequitas et justitia exigit, et te pro tua in hanc sanctam Apostolicam sedem observantia facturum confidimus etc. Dátum Romae apud Sanctum Petrum die a4. Junii JŐ09. anno primo.

Next

/
Oldalképek
Tartalom