Georgius Pray: Epistolae procerum regni Hungariae I. (Bécs, 1805)

gnum nostrum Bohemiae ad parvum aliouod temporis spatium ex Dominorum consilio ire s sperantes, divina favente clementia, quod et illic negotiis bene, feliciterque dispositis , ta­lia efíicere poterimus, quae et huic regno no­stro , et toti Christianitati in magnam et sin­gularem consolationem sint profutura. In hac autem nostra absentia reliquimus hic loco, et persona nostra fidelem nostrum Spectabilem et Magnificum Emericum de Pe­ren et Palatinum hujus regni nostri cum ea plena auctoritate, cum qua alios nostros Palatinos, suos antecessores in simili nostra absentia reliquimus , ut ipse interea loco , et in persona Majestatis nostrae auctoritate no­stra fulcitus cum Dominis Praelatis, etBaro­nibus , et defensioni, conservationique eorum regnorum nostrorum, et judiciis administran­dis summo studio, summaque cura, et diligen­tia, domi, forisque in omnem eventum invi­gilet. Quare mandamus, et committimus vo­bis, ut ad ipsum Palatinum tamquam ad per­6onam nostram, in hac nostra, et filii nostri carissimi absentia attendatis, eaque facere, et adimplere pro perpetua , et singulari nostra, in vos gratia et beneíicentia debeatis, quae ipse pro nostra, praedictique filii nostri ca­rissimi auctoritate, honore, utilitate, omnium­que vestrum conservatione, et praefatorum regnorum nostrorum defensione facere dixe­rit,

Next

/
Oldalképek
Tartalom