Georgius Pray: Epistolae procerum regni Hungariae I. (Bécs, 1805)

mus, et nusquam mandatorum nostrorum fit executio, nusquam res nostrae et regni no­stri bene procedent, et poterit per hoc ipsum regnum periclitari. Scimus autem quod isti tenuiores , et inferiores Psobiles non sunt cul* pabiies, quia certum est, quod ipsi de Bonis suis pecunias exercituales solverunt, sed illi ma­gis sunt in culpa, qui sunt officiales eorum , puta, Thesaurarii, Dicatores, et alli. Et id­circo istos potiores et majores potius, quam universitatem Nobilium illorum Comitatuum, qui gentes eorum ad dicta negotia regni non miserunt, castigandos, et Bona eorum occu­panda statuimus. Sed in hac re nihil adhuc sine consilio vestro facere voluimus. Idcirco Fidelitatem vestram rogamus , ut, quidquid vobis in hoc melius factu videbitur, hoc est, si occupatio fieri debebit? nec ne? et, si fieri debebit, an universaliter Comitatus isti occu­pentur?aut saltem aliquorum, ut diximus, majorum, et magis culpabilium? quo man­datis et litteris nostris satisíiat, et deinde ea exequantur, nobis fideliter consulere, et ip­sum consilium vestrum per litteras persci ibe­re quamprimum velitis. Nara, ut praemisimus, 6ine consilio vestro nihil agere volumus, tan­tam tamen temeritatem , et inobedientiam sub­ditorum nostrorum impune deinceps pertran­geundam nequaquam putavimus. Dátum Budae feria

Next

/
Oldalképek
Tartalom