Georgius Pray: Epistolae procerum regni Hungariae I. (Bécs, 1805)

sidia nobis pratia ad propulsionem hujusmo* di necessitatum sufíicere minimé viderentur. Nam his quoque proximis diebus universos pedi­tes nostros in castris nostris Boznensibus et INan­dor Alba servienies, ob intolerabiles penurias nuper castra illa egressos, magnó et grandi pecu­niarum cumulo reduci fecimus , et gravissimis quotidieimpensis, et slipendiis eosdem pro tóti­usregni,et omnium vestrum quiete consei vanda alere cogimur. Accedit etiam, quod Serenis­simus Dominus Maximilianus Romanorum rex etc. grandi et numeroso exercitu collecto, prout vos prius etiam audisse non dubita­mus , hoc regnum nostrum Hungáriáé , et par­tes eidem subjectas invadere , igneque et fer­ro depopulari nititur, prout jam etiam gen­tes ejusdem in confinibus nostris positae dam­na subditis nostris inferre coeperunt. Volen­tes igitur his necessitatibus , hisque malis, et hujus vicini regis viribus contra nos , et hoc regnum nostrum conductis , Dei auxiüo , ob­viare, facere non possumus, quin hoc tempo­re aliquod subsidium, quale etiam ab aliis subditis nostris ad evitanda ipsa pericula po­stulavimus, a vobis quoque expetamus. Quare volumus , et Fidelitati vestrae harum serie fir­missime mandamus , quatenus statim visis prae­sentibus , de medio Universitatis vestrae Se­xingentos florenos disponere, et citissime exi­gere, ac ad manus fidelús nostri Magnifici Be« ne-

Next

/
Oldalképek
Tartalom