Georgius Pray: Epistolae procerum regni Hungariae I. (Bécs, 1805)
- (SS) etiam negotia ejusmodi gentes vestras, sine nostra requisitione , ac aperta nostra voluntate , et consensu, prout in ipso Decreto coniinetur, levare audeatis. Quod ut firmius servetur, ex nunc etiam Comitibus , vei Vice Comitibus, nec non Capitaneis, atque quibuscunque gentibus nostris hamm sub praedicta infidelitatis nota , quam nemo alius , quam nos, infligere potest; ac amissione officii, ac omnium bonorum suorum firmissime mandamys, ne ipsi Comites, vei Vice Comites , et Capitanei ipsas gentes levare, nec gentes ipsae insurgere ulla ratione praesumant, sed in pace et quiete una vobiscum permaneant, nec quidquam, quod contra nostram voluntatem, et commissionem fórét, attentent. Nam alias ultra praemissam jnotam infidelitatis, quam tales praemisso modo incurrent , etiam auctoritatem et potestatem dabimus, et concedemus, ut ii, quos laeserint, aut damnificaverint, etiam omni jure damnificatores requirere , et contra eos jure agere possint, quin , ut praemissum est, tantam licentiam nemini in hoc regno concedere, ted eam ipsam auctoritatem semper pro nobis reservare volumus. Aliud igitur etc. Dat. Budae 2. die festi Pentecostes anno Domini 149 *)• «0. ) Vj -etur rescribcudum 1495. quo anno Comitia pro festő Beati Georgii iudicta et cclebraU