Georgius Pray: Epistolae procerum regni Hungariae I. (Bécs, 1805)
- (.6) esse , nosque universis, et singulis creditoríbussuis, qui idoneo, et sufficienti documento, atque testimonio hujusmodi debita eorum sic contracta, et non resoluta esse edocuerint, quandocunque id feceiint, integre ipsis sa isfacere, et de his ubique respondere velle, ex certa nostra scientia, atque motu proprio, et in verbo nostro regio dicimus, declaramus, et promittimus. Praeterea, cum plerique ex regnicolis nostris, et quibusdam etiam aliis esse dicantur, qui quidem mutui nomine contra praefátum dominum Urbanum , et suos agere nequeant, contendunt tamen ex quibusdam litteris ad mandatum regium, et forte importunas preces, solicitationesque istorum, sub sigillo et scripto manus suae propriae consignatis, satisfactum eis non esse, et cum ipse graviora , et urgentiora negotia semper ante oculos habere, atque his, quam aliis minoribus, satisfacere, ex officio et merito debuerit. Ipsum itaque, et fratres, con^anguineosque suos omnas, ab hujusmodi impetitione, atque molestatione liberos, et omnino absolutos esse, atque litteras hujusmodi per eundem dominum Urbanum datas, vanas, iriitas, et omni íirmitate, atque robore carentes, praesentibus lítteris nostris decernimug