Georgius Pray: Epistolae procerum regni Hungariae I. (Bécs, 1805)

adversus Turcos, vicinos hujus regni, et to­tius Christianae reipublicae communes ? im­mortales hostes, usque adeo tutatus sit, ut non modo se opprimi, aut regnorum suorum íines diminuere non sit passus, verum cum maximo splendore, et glória nominis sui, et accessione, atque incremento regnorum eos íines ubique plurimum auxerit, et propaga­verit *), et quia tantis, et tam crebris co­natibus hostium potentissimorum, absque fre­quentissimo milite, multisque copiis, quae semper gravissimis sumtibus comparantur, re­sistere nulio modo potuisset, exhausta prius in re pecuniaria aerario suo, et universis redditibus erogatis, ad eum tandem confugit, quem sibi üdelem , devotum , et sui denique amantissimum, atque ex his, aliisque rebus observantissimum, longa, et optima expe­rientia cognovit, inter quos praecipuum ha­buit reverendum in Christo patrem, dominum Urbanum electum, et confirmatum Agriensem, suae Majestatis fidelissimum Thesaurarium, cujus *)' Majori tamen laude dignus, et uberior in regnum fiuctus redundaturus erat, si Dalma­tia:n , Bosniam , Serviam , Bulgáriám , Vala­chiam , et Moldáviám, pristino Hungáriáé juri asseruisset.

Next

/
Oldalképek
Tartalom