Georgius Pray: Epistolae procerum regni Hungariae I. (Bécs, 1805)

tionem nostram, vei ejusdem Cardinalis Cam. pegii promendam, et erogandam. JNeve prorsus sine ullo nostro tua Regia sit, dilectum íilium Jo. Antonium de Burgio Baronera Siculum, istic cum eodem Legato degentem, de statu Legationis instructum, ge­nere nobilem, moribus nobiliorem , doctrina­que et íide praestantem, Caesareae Majestati subditum, et probatum, apud tuam Majesta­tém remanere jussimus, ut illius dignitati et saluti studeat, mandataque hinc nostra , inde Cardinalis Campegii praedicti accipiat, et exe­quatur. Haec nos pro tuae Majestatis prom­tioribus commodis cogitavimus, sicut de no­bis te opinari speramus , et nos te mereri fa­temur. INam non ideo Legatum istinc abdu­cimus, quo tuarum rerum minor apud nos cu­ra futura sit, cum tanto major nobis impen­deat, quanto illo decedente omne in nos onUs recidit, quod illi istic manenti erat imposi­tum. Quin potius Majestas tua sibi persua­deat, si quid praesidii ab ullo Roinano Ponti­fice tui praedecessoies, si quid ipsa Majestas tua a felicis recordationis, Leone Papa X. praedecessore, et patruele secundum carnem nostro, exspectare, aut consequi potuerunt, nos nulli praedecessorum nostrorum in amore erga Majestatem tuam, paterno, amorisque ipsius signiücationibus cessuros, sicut prae­gtantia erga Deum tua, ac tuorum merita, fu­Í eusque

Next

/
Oldalképek
Tartalom