Georgius Pray: Epistolae procerum regni Hungariae I. (Bécs, 1805)

vestros discriminum impendentium rragnifu­diné dejectos, in spem bonam erigerrus. Quamobrem Fidelitates vestras hortarrur, eisdemque íirmissime mandamus, utsubticnum pro conducendis gentibus, et aliis belli oneri­bus sustinendis ordinatum , secundum ai icu­los superinde confectos, quam cítissime, et de vobis ipsis , et de colonis vestris exsolvere et exsolvi facere debeatis, ut tempestive et ante, quam externa auxiiia Hungáriám penetient, gentes quoque istius regni nostri paratae esse, et alia belli necessaria disponi possint, ne con­tingat, externis copiis ad vestram salutempa­ratis, vos, quorum causa agitur, imparatos in­veniri. Praeterea rursum mandamus, sicuti antea quoque in discessu nostro ex Hungaria rnandavimus, ut ad hanc expeditionem per singula etiam capita parati es?e debeatis, ut, si opus erit, citra moram progredi, et ea fa­cere possitis, quae boni olim Hungari pro tuenda sua patria faciebant, nihil dubitantes, Deum Opt. Max. contra hostes nostros , sive crudelissimos ( Turcos ) victoriam nobis con­cessurum. Secus facere ne praesumatis. Fsam alioquin eos, qui salutem patriae temere ce­glexerint, et mandata (nostra) contemserint, meritis poenis procul dubio punire faciemus, Mandavimus autem Fideli nostro Spectabili et Magnifico Stephano Bathor Comiti et Pala­tino, ac Locumtenenti nostro, ut ipse omnes negli-

Next

/
Oldalképek
Tartalom