Georgius Pray: Epistolae procerum regni Hungariae I. (Bécs, 1805)
tiorum nostrorum humillimam commendationem. jCredimus, non latere sacram Majestatem vestram, qualiter jam a multis annis propter creberrimas saevissimorum Turcorum incursiones adeo depopulati, et asportati in Turciam sumus, quod continuae custodiae, et defensioni hujus misenimae civitatis, sacraeMajestatis vestrae Scardonensis, invigilare, et insistere nequaquam valeamus. Cupientes tamen fidelitatem nostram, qua Sacrae Majestati vestrae, instar praedecessorum nostrorum, devincti sun.us, immaculatam tenere, et fideliter servare, superioribus diebus misimus claves dictae civitatis Majestati vestrae , medio nobilis Georgii Stansich, et Michaelis Squorlich , concivium nostrorum, ut Eadem deinceps ipsius civitatis curam gerere, eandemque, prout Eidem melius, et commodius videbitur, gubernare, nobisque licentiam dare dignetur. Nunc autem, ex quo validissimus exercitus Turcorum in Wzyn, et Chacwyna congregatur, tres partes dictae civitatis Scardonensis, cum muro obstruere, et claudere fecimus, ut eo commodius se tueri, et defendere possimus. Quamobrem supplicamus eidem Sacrae Majestati vestrae , tamquam Domino nostro gratiosissimo, quatenus dictos nuncios nostros jam ad nos remittere, licentiamque bű^ara