Georgius Pray: Epistolae procerum regni Hungariae I. (Bécs, 1805)
_ (,5.) Keglevich tempore resignationis castrorum,. quia nullo pacto vult manere in ofíicio , et quia unus Banus non sufíicit ad tuenda castra illa, rogamus, quaeratis, et ordinetis ipsi Gelethíi collegam. INam si etiam plures essent hoc tempore custodes, esset valde necessarium. Scribatis praefato Gelethíi, ut tamquam Banus habeat curam etiam castrorum Banyaluka, etOrbazvara conservationem, quod si non facérét, curetis , ut intra reditum nostrum aliquibus aiiis illa committantur. Idea autem fecimus ipsum Galethfi. Banum , quod alium habere non potuimus. Kara, cum adhuc Budae essemus, ut recordari potestis, ad hunc íinem vocari ad nos ipsum Gelethíi fecimus, ut in Banum praeaceretur. De his omnibus nuper vobis pluiibus scripsimus per familiarem Keglevich , et etiam per Antonium Korlathky nunciavimus. Ceterum rogamus vos, accuratissime curetis, ut etiam CapiLaneus Segniensis expediatur, concordetis quomodocunque fieri poterit, cum eo. Idem facia is, rogamus, etiam de Banis Croatiae, et de his qui castra Croatica tenent. JNam ut scitis, absentes his rebus intendere non possumus, ubi autem Deo dante redibimus , nos ipsi u»a vobiscum diligentissime omnia curabimus. Si nondum venit ad vos Sigismundus Banffy, efficiatis, ut veniat citissime, et concordetis cum eo, et etiam cum Carlovich , uterqus