Georgius Pray: Epistolae procerum regni Hungariae I. (Bécs, 1805)
gnum interfuit, constitutum, et ordinatum est, ut pro regni hujus defensione, tam contra exteros quoslibet hostes, quam etiam internós eos potentes , qui legibus ejusdem regni parere noilent, tam Domini Praelati et Barones, quam etiam universi Nobiles, gentes sua« semper paratas tenere debeant, ita etiam in hac novissime transacta Diaeta pro festő Beatae Dorotheae Virginis et Martyris celebrata, unanimiter decretum est, ut ipsae gentes statim, et sine mora ubilibet, et per quoslibet Dominos ac Nobiles praeordinentur, et paratae de cetero semper conserventur, quoniam sine gentibus nulla defensio regni, nulla etiam executio contra rebelles, qui juri, ut praefertur, parere, et legibus uti nolunt, aliosque malefactores , qui res, et bona aliena male diripiunt, et Jobagiones abducunt, fieri poterit. Constat autem Dominationibus vestris, quod haec constitutio jure jurando firmata est, et in hac quoque Diaeta novissime praeterita, sub poena perjurii roborata est, et praeterea ordinatum est, quod in quolibet Comitatu a Dicatoribus super hujusmodi pecuniis ad ipsam gentium conservationem jam exCarolus eodem hoc Anno die 28. Junii rex Romanorum electus, et nondum ad capesssndam dignitatem, in Germaniam renerit.