Georgius Pray: Epistolae procerum regni Hungariae I. (Bécs, 1805)
rationem honoris nöstri, et jam declarent eorum erga nos benevolentiam, et favorem, quem saepe verbis sunt polliciti, curentque negotium sororis nostrae carissimae ad optatum finem cum Caroio deducere, eadem utentes diligentia, qua in ipso eligendo usi fuerunt. Non possumus de his rebus vobis aliam iustructionem dare, quam praesens dedimus, Rogamus autem vos, iterum diligentit>sime, velitis secundum illám curare, ut huic negotio sororis nostrae optatus finis imponatur. Non eonvenit enim, ut ipsa in hoc incerto statu apud exteros diutius*), ut hucusque teneatur. Ceterum, quod ad res vestras privatas pertinet, quamvis ofíicium Thesaurariatus nostri mutaverimus, commisimus tamen Benedicto Batthyani, in hunc magistratum electo, ut deputationes per priorem Thesaurarium , vobis factas, exsolvere debeat. Dedimus etiam litteras nostras commendatitias ad Carolum regem, in eommendationem fratris nostri Joannis Marchionis, ut optastis, et litteras ipsas cum praesentibus ad vos misimus. Scripsimus autem vobis in his litteris , quae nobia occurrerunt, reliqua, quae emergent, et quae tem*) Educabatur enim Viennae in consortio sororii Fei-diuandi Archidncis Austiiae.