Georgius Pray: Epistolae procerum regni Hungariae I. (Bécs, 1805)
tamen eontigit, nostra haec tam bona vöíüii* tas, ut notum est omnibus, perduci ad efle ctum non potuit. iS'e igitur hisce periculis per majorem moram , negligentiamque obruamur, nam si tardaverimus, nec vitari, nec differri pöterunt, statuimus generalem Dietam pro festő Beati Georgii Martyris proxime venturo hic Budae iterum celebrare, ut in ea vobis, ceterisque Dominis ex regnicolis nostris in médium consulentibus , saluti, et conlervationi hujus regni, et omnium vestrum prospiciatur, et quod hucusque undecunque neglectum est , jam tandem resarciatur* Quare Fidelitatem vestram hortamur, eidemque mandamns sub poena decreti firmiter , quatenus acceptis praesentibus ad praedictum festum Beati Georgii Martyris huc Budám ad Majestatem nostram , non cum exercitu , sed convenienti numero, animo ad bonum reipublicae propenso, et bene disposito, venire de* beatis , de praenotatis periculis propellendis, una cum ceteris Dominis, et regnicolis nostris , quos similiter convocari fecimus, conBulturi, et ea facturi, quae quisque bonus et fidelis pro salute patriae in extrema necessi* tate facere consuevit. Secus poena sub praemissa facere non ausuri. Dat. Budae in Dominica Laetare I5I8.