Georgius Pray: Epistolae procerum regni Hungariae I. (Bécs, 1805)
55. Ad cives Bartphenses. Ludovicus in summa necessitate ad defendeniam £fayczam, a civitatibus, regiis pecuniam , et spéciatim a Bartphensibus 800 //» in hunc finem exigit. Ludovicus etc. Multae et arduae , gra- 1517 vesque, ac inexplicabiles incumbunt nobis (in) praesentiarum undique necessitates, incumbunt etiam, et jam prae foribus stant, gravissima castri nostri Jajczae, ac Boznensium, et aliörum confiniorum nostrorum imminentia pericula , quibus nisi in tempore subveniatur, de iliis, tamquam de his, quae etgentibus, et omni aiio praesidio destituta sunt, propediem actum esset. Omissis tamen aliis omnibus necessitatibus nostris, quae ob earum pluralitatem nunc litteris perseribi nequeunt, statuimus quamprimum coníinia Ipsa , unde salus hujus regni, et dominiorum nostrorum, vestrumque omnium dependfit, et praesertim ipsum castrum Jaycza, ad quod invadendum Turci assidue aspirant , bono modo gentibus, et victualibus, aliisque praesidiis necessariis munire et providere. Sed quoniam nobis ad id magna vi pecuniarum existit (necessaria), proventus verő nostros regales pro nunc nullos ad manus habeamus, undie tam subito, # prout