Palásthy Pál, dr.: Palásthyak. 3 kötet. (Budapest, 1890–91.)

conventui S. Bened. de juxta Grón. Dicitur nobis in personis nob. dnar. Katharinae filiae Dominici de Zeche, et alterius Katharinae, consortis Nieolai de Belag, quod Petrus, filius Ladislai, filii Petri de Léva, quasd. possessiones ipsarum Zeche praedietam et aliam Zeche, Perlep et Yárad vocatas, a multis retroactis temporibus pro se occupasset et occupatis uteretur de praesenti, potentia mediante in praeju­dicium ipsarum valde magnum. Super quo fidelitati vestrae firmiter percipiendo mandamus, quatenus vestr. mittatis hominem pro testim. fidedignum, quo prae­sente Benedictus vei Petrus de Demjénd, aut Ste­plianus, filius Pauli de Kissarló, seu Benedictus de ead. neve Dionisius de Dereshlén, aliis absentibus homo noster, ab omnibus, quibus incumbit, meram de praemissis experiatur veritatem, quod tamdem nobis fideliter reseribatis, praesentes autem in absen­tia venerab. patris Dni. Joannis A—eppi Strig. aulae nostrae cancellarii supremi et sigillorum nostror. erga ipsum habitorum, sigillo ejusd. fecimus consignari. Dátum u. s. Unde nos praemissis maudatis vestris obedire volentes, ut tenemur, ima cum praedicto Stephano filio Pauli de Kis Sarló, homine vestro, unum ex nobis, vid. fratrem Mich. sacerdotem ad praemissa exsequenda pro testimonio transmisimus fidedignum. Ipsi demum ad nos exinde reversi nobis uniformiter retulerunt, quod ipsi secundo die, vid. festi b. Eli­sabetli. praeteriti ab omnibus, quibus incubuisset, hominibus cottus. Bors. talem scivissent veritatem, quod omnia praemissa sic suo modo acta el perpe­trata sint. Dátum nono die diei. Anno supradicto.

Next

/
Oldalképek
Tartalom