Palásthy Pál, dr.: Palásthyak. 3 kötet. (Budapest, 1890–91.)
Fedemes, aliis absentibus, homo noster, ad faciem praedictae possessionis seu portionis praetacti Georgii Palást vocatae, vicinis et commetaneis, suis undique legitime convocatis et praesentibus accedendo, introducat ipsas Jilias Georgii in dominium, dictae possessionis Palásth paternae, statuatque ipsam cum omnibus suis utilitatibus, jure eis attinenti, perpetuo possidendam, si non fuerit contradictum. Contradictores vero, si qui fuerint, citet ipsos, contra ipsas filias Georgii nostram in praesentiam ad terminum competentem, rationem contradictionis eorum reddituros. Et post haec ipsius possessionariae introductionis et statutionis seriem vei nomina contradictorum et citatorum, si qui fuerint, et termino assignato, nobis amieabiliter rescribatis. Dátum in Visegrád, in vigilia festi b. Emerici ducis et confessoris Anno Dni. 1395. Nos igitur petitionibus vestris annuentes, ut tenemur, cum Petro de dicta Palásth, homine Vestro fratrem Johannem presbyterum nostrum hominem ad praemissa peragenda misiinus pro testimonio íidedignum : qui demum exinde ad nos reversi, nobis conformiter retulerunt, eo modo : quod ipsi die praedicta festi b. Emerici ducis, nunc praeterito, ad faciem praedictae possessionis, seu portionis possessionariae antedicti Georgii Palásth vocatae, vicinis et commetaneis suis, undecumque illuc legitime convocatis et praesentibus, accedendo, introduxissent praedictas tilias, annotati Georgii in dominium ipsius, statuissentque i]>sis eamdem cum omnibus suis utilitatibus, videlicet locis sessionalibus, molendino, pratis, terris arabilibus, fluviis et aliis jure eis attinente, perpetuo possidendam, nullo contradictore penitus apparente diebus legitimis, in