Palásthy Pál, dr.: Palásthyak. 3 kötet. (Budapest, 1890–91.)
de praemissis, omnimodam veritatem ; et post haec, prout exinde veritas eisdem constaret, suae regiae majestati fideliter perscriberet capitulum ecclesiae Strigon. suprascriptum. Ipsum igitur capitulum mandatis regiis obedire cupiens, ut tenetur, una cum praefato magistro Lucasio nostro protonotario, praefatum dnum. Demetrium, archidiaconum Borsiensem, ad exsequendum praemissa, pro testimonio transmisisset: qui denium ad ipsum capitulum reversi, eidem concorditer retulissent, quod ipsi feria 4-ta proxima post dominicam, „ramis palinarum," proxime praeteritam, in eottu. Bors a nobilibus, ignobilibus ac aliis cujusvis status et conditionis ejusdem cottus. honiinibus, a quibus decuisset, et licuisset, diligenter iuquirendo, talem de praemissis scivissent veritatem : quod praedicti Ladislaus et B enedictus, tilií Petri de Várad, cum quibusdam nobilibus et suis complicibus, sabato proximo ante dominicam „Laetare" proxime praeteritam, quosdam jobagyones, dictae dnae. nostrae reginae de eadem Calna, in terris ejusdem possessionis, ad castrum Léva vocatum spectantibus, arantes repertos dire verberari, et vulnerari, eorumque vestibus spoliari fecissent, prout eorum placuisset voluntati; et eo non contenti, mala malis accumulando, dictus in proximis, dum quidam scolaris, filius videlicet cujusdam jobagyonis regalis de dicta Calna, ad plebanum de praeíata Várad, causa eruditionis transivisset, iidem ipsum scolarem captivari et crudeliter verberari et sic abire permitti fecissent, propria eorum auctoritate, et potentia mediante. — Quibus quidem literis exhibitis, praefatus procurator ipsorum dnae. reginae et suorum jobagyonum, eisdem in praemissis ex parte dictorum filiorum Petri, per nos in prae-