Palásthy Pál, dr.: Palásthyak. 3 kötet. (Budapest, 1890–91.)
e converso praedictus comes Petrus praedictas terras seu possessiones praedictorum nobilium, quae circa ipsum literis et instrumentis mediantibus fuissent, et quas possedisset, ipsis filiis Lipthov et Nicolao filio Bagonya, ipsis et ipsorum haeredibus, haeredumque suorum successoribus in perpetuum cum inetis, quibus ipse possedisset et habuisset, ipsas terras possidendas pariter et liabendas, privilégium super praedictarum terrarum confectum coram ipso conventu, eisdem resignasset — quarurn literarum exliibitionibus factis et perlectis continentiis earumdem, adhuc praenotatus Joannes, filius Nicolai in sua et praedictorum alior. personis allegabat eo modo: quod praedictae literae Capituli ecclae. Strigoniensis, super praemissis obligationibus confectae, in nullo ipsum Nicolaum filium Thomae tangere dinoscerentur, quia ipse Nicolaus filius Thomae, in dicta possessione superiori Palásth, nullum jus, nullamque partém, seu portionéin possessionariam habuisset, nec nunc haberet, e converso vero praedictus Nicolaus filius Thomae praenotatos Nicolaum filium Michaelis, Mosa filium Moysa, Leustachium filium Ivan, et Chysk filium Thomae, de superiori Palásth, in ipsis literis Capituli ecclae. Strigon. contentos, inter quos scilicet praemissae concordiae et obligationes ab una et praedictos alios de inferiori Palásth, parte ex altéra factae fuissent et ordinatae, homines generationis suae fuissent, et tam se, quam alios homines generationis suae in praedicta superiori Palásth resedisse, permansisse ac exstitisse, et nunc existere ac portionéin possessionariam in eadem habuisse et habere affirmaverat, ubi ac in instanti Thomas filius Chyrek, Stephanus filius ejusd. Thomae, et Thomas filius Ladislai, filii Gergeni, qui