Fraknói Vilmos: Oklevéltár a magyar királyi kegyuri jog történetéhez. (Budapest, 1899.)
ria perlustrantes substituant; alia omnia eciani, que ordinis ipsius negocia necessaria erunt, provideant et deliberent. Aliiul ergo sub ammissione et privacione huiusmodi suorum beneficiorum, seu abbaciarum nullus omnino vestrum facere presumpmat. Nam alioquin estote certi, quod nos omni talium abbacias elapso ipso anno aufferre et hiis, qui se et ecclesiani suam religiose tenuerit et tenere fecerit donabimus et conferemus; presentibus perlectis exhibenti restitutis. Dátum Bude, in festő beati Adalberti episcopi et martiris, anno domini millesimo quingentesimo. (Átírva a csornai konvent 1507. január 25-iki oklevelében. A szentinártoni főapátság levéltárában 29. capsa, A.) XLVII. 1500. j ulius 8. II. Ulászló felhatalmazza Lossonczi Zsigmond hadai prépostot, hogy a prépostságáhan lévő egyházi méltóságokat és javadalmakat érdemes egyéneknek adományozhassa. Nos Wladislaus Dei gratia rex Hungarie et Bohemie etc. Memorie comniendamiis tenore presentium significantes. quibus expedit universis, quod quia convenit plerumque in disponendis et conferendis beneficiis ecclesiarum regni, quarum collatio ad nos pertinet, vices nostras illis committere. quos sicuti probitas evidens, sic et maturitas animi et discreta scientiarum elegantia divinitus predecorat, ut eorum circumspectione provida quevis dispositio eorundem commendabili modo observata, electis idoneis personis ad honorem Dei et nostrum beneplacitum profectumque ecclesie et fidei ordinetur. Proinde, quia nos inducti meritis et virtutibus ac litteralis sciencie sufficienci peritia, fidelis nostri venerabilis Sigismundi de Lossoncz, prepositi ecclesie Budensis, quibus eundem preditum esse agnovimus, tum ex eo, tum vero ut ipse salubrius et melius prelature officiuni in ipsa ecclesia Budensi exercere possit, hanc facultatis potestatem duximus eidem concedendam, immo concedimus. ut tamdiu donec ipse dicte ecclesie fungitur prelatura et prepositura, universas dignitates ecclesiasticas personales et beneficia, videlicet lectoratum, cantoratuni, custodiam ac universos canonicatus et prebendas, rectoratusque altarium in dicta ecclesia Budensi et sub ej us jurisdictione ubicumque habitas, deinceps quomodocunque et per quemcunque modum vacaturas. personis idoneis et benemeritis. quibus