Fraknói Vilmos: Oklevéltár a magyar királyi kegyuri jog történetéhez. (Budapest, 1899.)
XLIV. 1500. február 26. II. Ulászló a pannonhalmi főapátságot Tholnai Máténak adományozza. Nos Wladislaus Dei gracia rex Hungarie, Bohemieque etc. Memorie commendamus tenore presencium, significantes quibus expedit universis, quod nos inducti meritis et virtutibus ac probitate et morum honestate fidelis nostri venerabilis magistri Mathei litterati de Tholna notarii cancellarie nostre. quibus ipsum insignitum esse cognovimus, eundem tanquam virum idoneum et personam benemeritani ad abbaciam sancti Martini sacri montis Pannonié, eiusque reformacioneni, ex quo videlicet illa, utpote que in hoc regno nostro in ecclesii> abbacialibus primatum tenet, ordini suo restituere et eandem reformari instituimus, de manibus nostris regiis exnunc emittendam auctoritate iurispatronatus nostri regalis, quod generaliter in omnibus regni nostri ecclesiis, instar predecessorum nostrorum reguni habere dinoscimur, duximus eligendum et nominandum, ac abbaciam ipsam eidem magistro Matheo, siniulcum omnibus bonis et possessionibus, porcionibusque et iuribus possessionariis, aliisque quibusvis proventibus, obvencionibus et emolumentis ac iuribus et libertatibus, quibus ipsa ecclesia ab antiquo ex fundacione eiusdem usa est et libertata, dandam duximus et conferendam, ita videlicet, quod ipse tani cum fratribus, quam cum edificiis monasterium illud reformet. fratresque illius ordinis de observancia introducat, et cum eis per Dei gráciám faciat statuta illius ordinis observare, ipseque habitum eiusdem ordinis accipiat et decenter deferat. ynimo eliginius, et ad confirmandum, cui de hoc interest, presentanius, harum nostrarum vigore et testimonio litteraruin mediantibus. Dátum Bude, feria quarta jiroxima post festum beati Mathie apostoli, anno Domini millesimo, quingentesimo, regnoruni nostrorum Hungarie, etc. anno decimo. Bohemie vero tricesimo. (A csornai konvent 1507. január 25-iki átiratában, a szent-mártoni főapátság levéltárában. 29. capsa, A.)