Fraknói Vilmos: Oklevéltár a magyar királyi kegyuri jog történetéhez. (Budapest, 1899.)
Nos igitur Georgium episcopum ac consules prefatos . . . clonackmem et concessionem predictas, auctoritate apostolica, tenore presencium approbamus et confirmamus, ac perpetue firmitatis robur obtinere et inviolabiliter observari debere decernimus . . . Dátum Eome apud sanctum Petrum anno incarnacionis dominice millesimo quingentesimo decimo, octavo idus Februarii, pontificatus nostri anno nono. (A bulla eredetije, az ólom-pecséttel, Kassa sz. k. város titkos levéltárában. C. 63.) VII. 1525. november 29. Kassa városa a jászói prépostságot Bálint premontrei szerzetesnek adományozza. Nos judex et jurati cives civitatis Cassoviensis significamus tenore presencium quibus expedit universis, quod nos litterarum sciencia, vite ac morum bonestas, aliaque virtutuin merita, quibus religiosum fratrem Valentinum de Jazow, ordinis Premonstratensis, ab altissimo insignitum cognovimus, nos excitant et inducunt, ut eundem digno prosequamur favore. Cum itaque prepositura honorabilis conventus ecclesie beati Johannis baptiste de prefato Jazow, per mortem et decessum religiosi fratris Gregorii, eiusdem conventus prepositi, ad presens de jure et de facto vacet, auctoritate juris patronatus nostri, quam post reverendissimum dominum dominum Georgium, Dei et apostolice sedis gracia episcopum ecclesie Quinqueecclesiensis, dominum nobis graciosissimum superinde nobis dátum et concessum babeamus, premissorum dicti fratris Valentini meritorum intuitu, preposituram ipsam de Jazow, cum omnibus juribus et pertinenciis suis, eidem et nemini alteri dandum et conferendum duximus, ac í 11 í cuius interest vei intererit ad confirmandum presentandum; ita tamen, quod ipse sufficientes fratres sui ordinis, juxta proventuum suorum quantitatem servare et tenere debeat, et adstrictus sit ad divinum cultum in claustro memorato beati Johannis peragendum; imo damus et conferimus, atque presentamus, harum nostrarum vigore et testimonia litterarum mediante. Dátum Cassovie feria quarta ante festum sancti Andree apostoli, anno quingentesimo vigesimo quinto. (Eredetije, rányomott pecséttel, Kassa sz. k. város titkos levéltárában. C. 71.)