Fraknói Vilmos: Oklevéltár a magyar királyi kegyuri jog történetéhez. (Budapest, 1899.)
LXII. 1510. julius 2. II. Ulászló megerősíti a szent-Benedek-rendiek összes kiváltságait. megállapítja, hogy az általános rendi gyűlésen az összes apátok tartoznak megjelenni, és jóváhagyja, hogy hat, vagy nyolcz apátság egymással szövetségre lépjen, a melynek elnöke, primási czímmel, a pannonhalmi apát legyen. Nos Wladislaus Dei gracia rex Huugarie et Boliemie, etc. Memorie commendamus tenore presencium significantes quibus expedit universis, quod cum summo ac constanti studio. pro nostra erga intemeratam fidei sancte religionem devocione et zelo, eo semper animum nostrum direxerimus, in optatisque ac votis, ut par erat, id assidue habuerimus, ut ecclesie Dei. maximé vero cenobia abbacialia ordinis sancti Benedicti in lioc regno nostro antiquitus fundata, que licet priscis temporibus frequencia fratrum eiusdem ordinis pulcherrime exornata in laudem Dei, Christifideliumque pro salute floruerint, postea tamen, sive per incuriam patrum eorundem, sive alio quocunque iudicio divino, labefactata et in ruinam quandam luctuosam collapsa erant, nostra hac tempestate reformari atque restaurari possent, atque fratribus rursus decenter in incrementum laudis divine exornari, atque ampliari, sicuti et quemadmodum nostre erga eum ordineni affectionis devocio in parte effectum eciam ope divina sortita esse visa est. Volentes igitur ordinem ipsum, qui longe iam a suo vigore decesserat, priori suo statui restituere, eiusque reformacioni, ut par est, prout dudum in animo concepimus, opitulante divina clemencia, operám dare, et ad hoc ipsum eciam sanctissimum dominum nostrum, dominum Julium secundum pontificem maximum inducere, eidemque sup[)licare, ut voto in hac parte nostro salutifero satisfaciat ad id singulari universorum patrum, abbatum, in generáli capitulo eorum in cenobio sancti Martini sacri montis Pannonié proxime celebrato constitutorum, intercessione apud nos accedente, et hoc ipsum omnibus eciani dominis prelatis et baronibus, atque proceribus et cunctis regnicolis nostris a nobis supplici parique voto expetentibus et desiderantibus, universas gracias et libertates ac privilegia, quibus ordo ipse sancti Benedicti, antea sive ex indulto sumnioruni pontificum, sive eciani dominorum regum, nostroruni scilicet predecessorum et nostra eciam gracia gavisus est, et fűit, eidem ordini et patribus abbatibus restituimus, innova-