Mihályi János: Máramarosi diplomák a XIV. és XV. századból. (Máramaros-Sziget, 1900.)

nendo, praefatos Stanislaum, nec non Ioannem, Georgium et Bogdán fratres suos carnales in Dominium earundem introducendo, easdem eisdem cum omnibus ipsarum utilitatibus et pertinencys praemissae novae vestrae Serenitatis Donationis Titulo ipsis jure incumbenti Sta­tuisset perpetuo possidendas, nullo contradictore apparente. Tandem tamen ante emanationem ipsarum Literarum nostrarum Statutoriarum super ipsa Statutione emanari debendarum Petrus filius Sándor de dicta Dolha et Iohannes filius Ugrini de Komlos in nostri personaliter venientes in praesentiam, Ipse siquidem Petrus filius Sándor a Statu­cione praescriptae Possessionis Dolha cum Tributo ac Romanpathaka et Kukhavasa vocatis, ipse vero Iohannes filius Vgrini a statutione praedictae possessionis Dolha cum tributo, Romanpataka et Kukhavasa vocatis antelatis Stanislao Ioanni, Georgio et Bogdán fienda prohibuissent contradicendo. Propter quod nos memoratum Petrum filium Sándor et Iohannem filium Ugrini contra annotatum Stanislaum ad Octavas Festi Penthecostes nunc venturas vestrae sublimitatis evocavimus in praesentiam, rationem contradictionis eorundem reddituros. Dátum feria tertia proxima post festum Beaty Stanislai Martiris. Anno Domini Supradicto. Leleszi convent (Statutoriarum D. No. 81. Anni 1411.) Másolat Petrovay Györgytől. 95. 1411. Április 21. Kassa. Zsigmond király Dolhai János fiának Szaniszlónak, testvéreinek János, György és Bogdán­nak, valamint unoka testvéreinek György és Andrásnak adományozza fíozavlia, Sajó, Szurdok, Batiza, Petrova, Le­ordina, Ruszpolyána és Konyha birtokokat, különösen azon veszteség pótlásául, melyőket unokatestvérőknek Mihálynak az Illés fiának a lengyelek elleni hadjárat alkalmával tör­tént eleste miatt érte. Nos Sigismundus Dei gracia Romanorum Rex semper Augustus ac Hungarie etc. Rex Memorie commendamus per presentes, Quod nos habentes debitum respectum ad preclara, multipharia fidelitatis et laudedigna obsequia, ac sinceras complacentias fidelis nostri grate et sincere dilecti Stanislai fily Iohannis de Dolha, Quas Idem a dudum

Next

/
Oldalképek
Tartalom