Mihályi János: Máramarosi diplomák a XIV. és XV. századból. (Máramaros-Sziget, 1900.)

transmisimus ad premissa mandata regia exsequenda. Qui demum exinde ad nos reversi nobis consona voce retulerunt, quod ipsi tercio die festi beati Bartholomei apostoli, et alys diebus ad subscripta suffici­entibus accessissent ad faciem possessionis Kuhnya vocate, ubi ipsi memoratos filios condam Saaz woyvode, presentibus vicinis et com­metaneis eiusdem universis tunc inibi legitime convocatis, prius eandem cum suis pertinencys a possessionibus vicinariis circumquaque ipsi ad­jacentibus metalibus signis infra nominandis ab invicem separando et distinguendo in domínium ejusdem introduxissent, eandemque pos­sessionem Kuhnya cum alys suis Universis pertinencys premisse ipsius regalis donacionis titulo, ipsis filys Saaz woyvode statuissent jure perpetuo possidendam, nullo penitus contradictore apparente seu contradicente. Mete autem que ipsam possessionem Kuhnya et pertiencias ab alys vicinarys ut premittitur possessionibus distinguunt et separant, prout dicti homines regius et noster recitarunt hec sunt, Quod primo inci­pitur a plaga meridionali in campo Kerthuelusmezey in capite cuiusdam rivuli Iod vocati in cuius meatu infra descendit ad fluvium Iza 2) no­minatum, quem transit ultra ad partém septemtrionalem ubi est una meta terrea erecta. Inde ulterius secunda. Inde tendendo ad Kezepheg in cuius ascensu tercia meta terrea. Inde transeundo ad rotundum montem quarta meta terrea est erecta. Inde ad montem Kysbercz par­tém orientalem servando in ipsaque Kysberch currendo annectit unum rivulum Sospataka 3) vocatum, in meatu eiusdem descendendo est meta terrea erecta, ab ipsa transit ad predictum fluvium Iza, et cur­rit infra in eius meatu ad locum ubi rivulus Kelemenpataka dictus cadit in eundem fluvium Iza. Inde in meatu eiusdem tendit ^d pre­dictam plagam meridialem et conjungitur cum prima meta unde in­ceptum fűit et ibi mete a parte possessionis Nyres vocate erecte ter­minantur. Post hec incipiunt alie mete a parte possessionum Orozviz 4), Vysso, villa Iohannis woyvode 5), Sayo G) et Batizhaza 7) vocatarum, et primo incipitur a parte orientali in monte Markzemberch 8) vocato. Inde transit ad fluvium Gertyanosewreny nominatum, inde ad alium montem Wezberch, a quo descendit ad unum parvum rivulum et sálit ultra fluvium Iza ubi penes ipsum habetur meta terrea erecta, a qua transit ad rivulum Alsó gorba 9), de quo tendit ad montem Kysberch, ubi est meta terrea erecta, de qua progreditur ad partém orienta­lem, ubi habetur meta terrea, que facit distinccionem inter predictam possessionem Kuhnya et possessionem Thome fily Dionysy, ab illo loco ascendit supra ad montem Zepleshauasa 1 0). Inde versus orientem

Next

/
Oldalképek
Tartalom