Mihályi János: Máramarosi diplomák a XIV. és XV. századból. (Máramaros-Sziget, 1900.)

possessionum vicinis et commetaneis earundem universis inibi legitime convocatis et presentibus accedendo, introducat prefatos Petrum et Nicolaum in Domínium earundem, statuatque easdem eisdem, cum omnibus ipsarum utilitatibus et pertinentys quibusvis jure ipsis incum­benti perpetuo possidendas si non fuerit contradictum, contradictores vero si qui fuerint evocet ipsos contra prefatos Petrum et Nicolaum nostram specialem in presentiam ad terminum competentem racionem contra­dictionis eorum reddituros efficacem. Et post hec ipsius possessio­narie introductionis et Statutionis seriem, cum nominibus contradi­ctorum et evocatorum, si qui fuerint, terminoque assignato eidem nostre speciali fideliter rescribatis Majestati. Presentes autem propter absen­tiam venerabilis Patris Domini Eberhardi Episcopi Ecclesie Zagrabi­ensis aule nostre cancellary, et sigillorum nostrorum erga ipsum habitorum, sigillo eiusdem fecimus consignari. Dátum Bude in festő visitationis virginis gloriose. Anno domini M° CCCC 0 sedecimo. Nos igitur mandatis vestre excellentie obedire cupientes, ut tenemur, una cum prefato Stephano de Komlos, homine vestre serenitatis unum ex nobis videlicet Fratrem Joannem Presbyterum ad premissa peragenda pro testimonio transmisimus, qui tandem exinde ad nos reversi, no­bis concorditer retulerunt, quod ipsi feria sexta proxima ante festum decollationis Beati Ioannis Baptiste proxime preteritum, ad facies di­ctarum medietatum Possessionum predictarum Dolha et Zadnya voca­tarum, vicinis et commetaneis earundem universis, inibi legitime con­vocatis et presentibus accessissent, cumque ipsi memoratos Petrum et Nicolaum in Domínium earundem introducere, easdemque eisdem cum omnibus ipsarum utilitatibus et pertinentys universis premisso jure ipsis incumbenti perpetuo possidendas Statuere voluissent, tunc Joannes et Bogdán fily Joannis de jam dicta Dolha illic pariter ad­herentes suis, item Stanislay et Georgy fratrum ipsorum in personis ipsos a statucione predictarum medietatum possessionum jam fatarum antelatis nobilibus fienda, prohibuissent contradicendo propter quod ipsi in die et locis in eisdem prelibatis Stanislaum, Georgium, Joan­nem et Bogdán de Dolha contra annotatos Petrum et Nicolaum filios Sandrini de eadem ad octavas Festi Beati Michaelis Archangeli nunc venturas vestre sublimitatis specialem in presenciam evocassent, racio­nem contradictionis eorum reddituros. Dátum octavo die diei evoca­cionis antedicte. Anno domini prenotato. Leleszi convent (Statut. D. N. 259. Anni 1416). Másolat Petrovay Györgytől.

Next

/
Oldalképek
Tartalom