Mihályi János: Máramarosi diplomák a XIV. és XV. századból. (Máramaros-Sziget, 1900.)

faciendo, que adhuc in manibus emulorum nostrorum retinentur, Alios eciam adeo grandes et multiplices excessus et enormitates committere presumpserunt, quod eosdem longum et difficile nimis foret declarare, In quibus quidem erroneis processibus Sándor et Stephanus fily Sta­nislai necnon Petrus et Nicolaus predicti Sandri, ac Iohannes et Mi­chael annotati Stephani fily et heredes uti rei veritas de ipsis testatur condam Balk Woyvode nostro tunc Infideli adherendo sub vexillo eiusdem premissa perpetrare non expaverunt, prefati autem Stanislaus (Iohannes Geor)gius et Bogdanus mentes ipsorum ad viam rectitudinis dirigentes, prefatis nostris Emulis sub Banderio predicti Illustris principis (avunculi nostri ca)rissimi nostrum regium ad hono­rem, se fideliter opponere studuerunt, ut in numero Iustorum sint in­venti, hys itaque peractis prefati Stanislaus, Iohannes, Georgius et Bog­danus, porciones eorumdem Sandri et Stephani, necnon Petri, Nicolai Iohannis et Michaelis Infidelium in predicta possessione Hwzyomezew in Comitatu de Beregh habita existentes, tamquam per notam infidelitatis ad manus (nostras regias) devolutas 4), ipsis dare humiliter supplicarunt. Nos quoque pretacta animadvertendo et pro­pensius considerando prefatas porciones annotatorum nostro­rum infidelium, simulcum universis ipsorum pertinencys, Terris eciam arabilibus, cultis et incultis, pratis, pascuis nemoribus arundinibus, paludibus, fenetis, montibus, wallibus, molendinis, aquis aquarumve decursibus, Et generaliter cunctis sub ipsius veris et antiquis, quibus eedem per annotatos nostros infideles hactenus tente fuissent ac possesse ac omni eo Iure nostre in cumbit collacioni, de manibus nostris regys de Dominorum prelatorum Baro­numque nostrorum consilio nove nostre (donacionis titulo) eisdem Stanislao, Iohanni, Georgio et Bogdano ipsorumque heredibus et po­steritatibus universis, dedimus, donavimus et contulimus, ymo damus donamus et conferimus Iure perpetuo et irrevocabiliter habendas tenen­das pariter et possidendas. Salvo tamen Iure alieno. Harum nostrarum testimonio literarum, quas dum nobis in specie fuerint reportate in formám nostri privilegii redigi faciemus. Tali condicione, quod ydem Stanislaus, Iohannes, Georgius et Bogdanus vei ipsorum heredes de dictarum porcionum possessionariarum Iobbagionum et sessionum no­minibus et numeris diem ad fidem eorum Deo debitam fidelitatemque nobis et sacro nostro diademati servandam teneantur certius informare. Dátum Cassovie in festő b. Agathe virginis. Anno domini millesimo quadringentesimo quarto 5)

Next

/
Oldalképek
Tartalom