Mihályi János: Máramarosi diplomák a XIV. és XV. századból. (Máramaros-Sziget, 1900.)

quiaex hujusmodi donacione credens ius aquisivisse, dominum Transsil­vanum ad forensem judicem, quia ad fórum regium, ad octavas epiphaniarum domini, contra canonum precepta citari procuravit, si citacio dici possit; et perceptionem decimarum in Maramorisio, que est intra metas et terminos dyocesis Transsilvane per litteras regias in preiudicium ecclesie Transsilvane fecit de facto, quod de iure non potuit prohibere, sub eo tenore, quod eedem decime terre memorate, et alia iura ex illa proveniencia non alteri episcopo administrarentur, quam ei, qui litteras regias de hoc incolis terre eiusdem posset repor­tare. Et licet iudicium laicalis potestatis retro habitum, in talibus ipso iure sit nullum, quia tamen idem dominus Agriensis, postpositis cano­num mandatis, multipliciter laborat, sicut laboravit, ecclesiam Trans­silvanam infestare, et prelatum eiusdem laboribus multis, et expensis afficere, pro eo, ego Nycolaus archidiaconus de Zonuk, procurator domini episcopi Transsilvani in hac parte per huiusmodi facta, inor­dinate attemptata, scilicet potencia interveniente, sciens ecclesie Trans­silvane preiudicatum, et sciens in posterum posse preiudicari, si non salubri remedio et in refugium oppressorum ordinato, huic citationi ad non suum judicem facte, debito occurratur in termino nomine eiusdem domini episcopi Transsilvani domini mei, ac procuratoris nomine ab huiusmodi iniurijs, a parte episcopi Agriensis illatis, vei a parte eius, quem sibi in iudicem asscivit inferendis, sedem apostolicam appello, probaturum me obligo, omnia premissa esse vera ; prosequende appel­lacionis huiusmodi terminum tempus a lege indultum pono, ecclesiam Transsilvanam cum suis iuribus in parte et in toto proteccioni eius­dem sedis subiicio et ne aliquid in preiudicium ecclesie Transsilvane attemptetur, appello, et iterum appello ; apostolos peto, instanter instan­tius, et instantissime peto, et si per eum denegantur, per quem dari debentur, saltem illi, qui aures audiendi habent, audiant, et spiritu fideli perscribant, et in scriptis Romane tradant ecclesie. 2) In cuius rei testimonium presentes nostras concessimus litteras, sigillo, quo conventus utitur, consignatas. Actum Albe in termino supradicto, anno domini MO.CCW) !) A vármegye nevezetét a Mára vizétől vette, mely az Iza folyóba ömlik. Ugyancsak a Mára viz a XIV. században Maramoris név alatt fordul elő (lásd a 1349. évi d :plomát). Honnan vette nevét a Máramaros vize ? azt sokan különféle­kép igyekeztek megfejteni; el kell fogadnunk azt, hogy ezen elnevezés a régi celta és dák népektől maradt reánk, kiktől örököltük a Tisza, Iza, Tarasz, Szamos, Maros stb. folyó neveket is ; de lehetséges az is, hogy ez elnevezés a marmure (márvány) szóból ered egy a betű közbeszurásával, miként ez az aramá (réz) és

Next

/
Oldalképek
Tartalom