Mihályi János: Máramarosi diplomák a XIV. és XV. századból. (Máramaros-Sziget, 1900.)

etc. in carta papiracea patenter emanatas, petentes nos cum instantia ut easdem de verbo ad verbum transcribi, transcriptumque Literis nostris patentibus inseri faceremus. Quarum tenor per omnia talis est: Nos Maria Dei gratia Regina Hungáriáé, Dalmaciae, Croatiae etc. Memo­riae commendamus per praesentes, quod Ioannes filius Stanislai de Hosszumező ab una, parte vero ex alia Sándor et Stephanus fratres sui carnales de Laaz, coram nobis personaliter constituti per eosdem viva voce spontaneaque eorum voluntate confessum exstitit nostri in praesentia pariter et relatum, quod ipsi universas possessiones eorum ipsos quoquo modo tangentes scilicet Laaz in Ungh et Hosszumező ac Kusnicza nec non Kereczke vocatas in Bereg comitatibus mutuo inter se in tres partes rectas et equales cum omnibus ipsorum utili­tatibus et quibus libet pertinentiis ad eosdem spectantibus dividere assumsissent, imo et coram nobis assumpserunt tali viniculo mediante, quod si qua partium praemissam possessionariam Divisionem facere recusaret, vei non posset, ex tunc talis pars contra partém aliam, salva Iudicis portioné, in decem marcis denariorum convinceretur eo facto, ad quod partes praemissae se sponte obligarunt coram nobis. Retulit Nihilominus idem Iohannes filius Stanislai praefatos Sándor et Stepha­num fratres suos carnales, Super facto expensarum, quas idem in pro­secutionem causarum et justificationem praedictarum possessionum Hosszumező, Kusnyicza et Kereczke vocatarum expendisset et ex­posuisset expeditos et per omnia satis factos commisisset et reddidisset, imo coram nobis reddidit et commisit vigore presentium mediante. Dátum in Zőllős in festő beati Galli confessoris anni Domini M. CCCmo LXXX. nono. Nos igitur justis et legitimis petitionibus praedictorun Sándor et Stephani ac communi justiciae annuentes praeattactas Li­teras annotatae Dominae nostrae Reginae non abrasas non cancel­Iatas, nec in aliqua sui parte viciatas de verbo ad verbum inscribi inscriptamque praesentibus Literis nostris patentibus inseri fecimus uberiorem ad cautelam. Dátum in festő beatae Coeciliae virginis et Martyris Anno Domini Supradicto. x) Eredetije a gr. Telekyek gyömrői levéltárában (fasc. XX. No. I. 7—3.) Másolat Petrovay Györgytől.

Next

/
Oldalképek
Tartalom