Jakab Elek: Oklevéltár Kolozsvár története első kötetéhez. I. (Buda, 1870.)

sissime Marié virginis, [jul. 5.] Anno domini Millesimo Qningentesimo Sexto, Regnornm nostrorum Hungarie etc. Anno Sedecimo : Boliemie vero Tricesimo Sexto. x) CXCIII. a) 1507. A kádár czéh alaprendszabályai. Nos Sigismundus Braun Judex vniuersique Jurati consules Ciuitatis Jcol­Iwsarinnsis [így] Ad vniuersorum noticiam tam presencium quam futurorum harum serie volumus peruenire Quod nostri venientes in presenciam Circum­specti viri Yalentinus hamer, Petrus leopoldi item altér Petrus kadar ac Andreas Bernliarth seniores laudabilis artis Doleatorii Magistri vnacum ceteris eiusdem artis magistris conciuibus nostris exliibuerunt et presenta­uerunt nobis : quedam Registra super statutis et ordinationibus eiusdem Cehe : Petentes debitaciun instancia : ut nos eisdem ordinaciones et Statuta de verbo ad verbum in formám privilegy nostri perduceremus et redigifa­ceremus : ut instar aliarum Ciuitatum Regalium pro laudabili Republica con­seruare se ualerent atque possent Quorum registrorum ut prefertur nobis porrectorum tenor -sequitur in liec verba, Primo qui cunque in ipsam Ceham sew Confraternitatem artis Doleatorum ingredi voluerit habeatur idoneus honestus et sufíiciens a suis Parentibus vtrisque laudabiliter exortus : An­nosque sui disciplinatus ab inicio usque fineni compleuisse sit repertus Secundo quicunque hominum sew Adolescentum id artificy : studere sew adipisci voluerit : talis in Ceham duos florenos et octo libras cere ac vnam Vrnam vini dare : suoque Magistro a quo ipsam artem didicerit per tres Aunos integros cum omni obediencia famulari teneatur, Tercio neuter Doleatoris artificium hoc in ciuitate ista exercere et laborare audeat donec Cehe se conformet. Cum enim talis in ipsam ceham se commendare uoluerit, tres florenos octo libras cere vnum Prandium et duas Vrnas vini offere debeat et teneatur. Quarto nullus magistrorum dicte artis propter vnum paruulum studentem et alium instar socy laborantem in preiudicium et dampnum aliorum Magistrorum tenere presumat : Illó eciam adiecto ut neuter Magistrorum Yindemiali et Autummali temporibus : homines extra­neos Artem ipsam exercere scientibus pro vasis ligandis introducere audeat. Quinto Magistri ipsi cehe vniuersos alios Magistros artis noininate iuxta qualitatem suorum excessuum : puniendi, causas et simplices eorum statuta tangentes inter se diffiniendi : demptis causis que Judicem et Juratos huius ciuitatis coucernerent et qui contra ordinationes et decreta eorum fecerint donec Cehe se conformaret labores interdicendi habeant facultatem. Sexto * ') A város levéltárában levő eredetiből, mely két rétii regál papirosra van irva s középen a király hiteles nagy pecsétével megerősítve. [Fasc. N. Nro 1.]

Next

/
Oldalképek
Tartalom