Jakab Elek: Oklevéltár Kolozsvár története első kötetéhez. I. (Buda, 1870.)

XX TV. 1344. I. Lajos király az erdőn-túli egyházi és világi főhatóságok jogkörét szabályozólag megállapítja. Nos Lodouicus dei gracia Rex Hungarie memorie commenclamus, quod licet inter Venerab. in X° patrem dominum Andreám eadem Gracia episco­pum Transsiluanum, ab vna, ac vniuersos nobiles, Siculos, et Saxoues Partium Transsilvanarum parte ab altéra, rixe, discordie et diuerse materie questionum in mutua acquisicione Jurium vtrarum [így] parcium, quibus debe­rent frui, et potiri, uerse et uentilate diutius extitissent, tamen nos, de uenustate pacis Regnicolarum nostrorum parcium Transsilvanarum congra­tulari volentes, ut dicte partes et quelibet ipsarum suo Jure gaucleat pacifice et cjuiete, materias dictarum contencionum, tramite Juris, ne tractu tempo­ris sicuti bactenus, aliqua parcium, in acquisicione vacillet, sui Juris, taliter duximus moderandum. Quod factum nupciarum, item cause dotum et rerum parafernalium, item cause quarte filialis, item pretensiones cleri­corum, et mulierum, Judicia ecclesiastica tangentes, ad fórum ecclesiasticum debeant pertinere, Ita tamen, quod aliquis -Judex, vei Justiciarius ecclesiasti­cus, nullám personam lesam uel offensam ad litigandum cogere valeat atque possit, nec partém offendentcm, aut ledentem de suis commissis uindicare. aut punire, nisi presente offensa, iniuriam sibi illatain coram Ipso Judice ecclesiastico ordinario, ordine Juris exequatur. Item violacionem virginum, mulierum, adulterorum nisi extendat se ad sangvinis effusionem. Item cause testamentarie, finaliter ad fórum ecclesiasticum dinoscuntur pertinere. Hoc tamen declarato, quod si causa adulterorum vei adulterarum intentatur civi­liter, ad foram ecclesiasticum ; si vero criminaliter ad Judicum secularium dignoscitur pertinere. Preterea, babita matúra deliberacione prelatorum, et Baronum Regni nostri deliberando decreuimus, quod episcopus in facto possessionario lite pendente, racione possessionis litigiose, neminem possit interdicere, uel excommunicare, pro aliis tamen Iniurys, et factis contrario­sis Ecclesie lllatis, interdicendi, et excommunicandi liberam liabeat faculta­tem. Item possessiones occupatas per dictum episcopum Transsilvauum debite et indebite, Judicio Vayvode Transsilvani duximus committendum ac cliscuciendum finaliter et terminandum, nec a modo in dicta ecclesia Trans­silvana prefatus dominus episcopus, aliquo terrore possessiones nobilium possit occupare, vei sine nostra licencia, et permissione comparare, Item Idem dominus episcopus ad possessiones et ecclesias nobilium Sacerdotes ponere nullatenus qneat, et locare violenter, aut Invite. Item, pro decimis, Regnicole nostri partis Transsilvane, dicto Domino episcopo de singulis decimalibus capecys, soluent unum pondus denariorum, camere nostre ad eomputum denaniorum. Si vero dictus dominus episcopus hoc non attem­ptaret, [így] extuuc capecias suas decimales in campo, siue in Rure prediali soluere et relinquere debeant, ydem Regnicole Transsilvanenses, exeepto anno

Next

/
Oldalképek
Tartalom