Jakab Elek: Oklevéltár Kolozsvár története első kötetéhez. I. (Buda, 1870.)
Judicibus et Juratis quarumcunque ciuitatum, oppidorum, et villarum partium Regui nostri Transsiluanarum Salutem et gráciám, Questi sunt nobis graui querela Fideles nostri, uniuerse czelie, siue Confraternitates Sartorum Ciuitatem nostram Transsiluanarum, Qualiter essent, plerique forenses et externi Negotiatores, qui contra ueterum ipsorum exponentium libertatem et consuetudinem, uestes Sarctas et paratas, ex partibus alienis, in Transsiluaniam Inducere et in Maximum damnum ipsorum exponentium uenditioni exponere cepissent, Et quoniam ipsi exponentes semper Ingruentibus Bellorum procellis a suis Confraternitatibus, certum Numerum Militum proprys sumptibus conducere Bambardas, Ingenia bellica, pulueribus prouidere, et ferme in singulis Ciuitatibus nostris istarum parcium Turres siue Menia Ciuitatum curare astricti esse asseruntur, Et ob boc ne in bis administrandis deficiant et per extraneos qui modicum aut nihil commodi prestant, in libertatibus suis antiquis opprimantur, uolumus eos ex debito nostri officy tueri, propterea ficlelitati uestre et unicuique vestrum harum serie Mandamus firmissime : ut statim acceptis presentibus partim In singulis Ciuitatibus et Oppidis promulgari facere debeatis, ut nullus extranea uestimenta in preiudicium ipsorum exponentium inducere isticque uenui exponere sub amissione eorundem presummat, si quis autem id temere attentare, et se huic nostro mandato opponere audent, Damus uobis et ipsis exponentibus facultatem per presentes, ut huiusmodi extranea vestimenta libere auf'erre possitis et valeant authoritate nostra presentibus in hac parte concessa, Secus non facturi presentibus perlectis exliibenti Restitutis, Dátum Bude in festő Transfiguracionis domini [aug. 6.] Anno eiusdem Millesimo Quingentesimo vigesimo quarto, Nos Itaque peticionibus ipsorum Tanquam iustis et legittimis, Inclinati, Tenorem prescriptarum Literarum Regiarum de uerbo ad uerbum sine diminutione et augmento aliquali variationeque absque omni transcribi et transsummi facientes prefatis Judici et Juratis ceterisque Ciuibus ac Toti uniuersitati Incolarum dicte Ciuitatis Koloswariensis, in transsumpto presencium literarum Nostrarum Sigillo nostro consignatarum duximus dandam et concedendam communi Justitia svaclente, Dátum die Domini proximo post festum Beati Jacobi Apostoli, [jul. 30.] Anno Domini Millesimo Quingentesimo vigesimo quinto 1). ') A szabó czéh levéltárában levő eredetiből, mely hártyára van irva s zöld és veres selyem zsinoron függő pecséttel megerősitve; a mi azonban el levén veszve, nem tudható, melyik korbeli volt.