Jakab Elek: Oklevéltár Kolozsvár története első kötetéhez. I. (Buda, 1870.)
László király visszavonja azon királyi levelét, melylyel az erdó'n-túli püspökség által birt jószágok adományleveleit Péter püspök állitólagos felségsértése miatt megsemmisítette volt. (L) aclizlaus Dei gracia Hungarie, Dalmacie, Croacie, Rame, Seruie, Gallicie, Loclomerie, Cumanie Bulgarieque rex, omnibus x-sti fidelibus, presentem paginam inspecturis, salutem in eo, qui Salutem operatus est in medio terre. Ad vniuersorum noticiam tam presencium quam posterorum hamm serie uolumus peruenire. Quod cum venerabilis páter P. dei gracia Episcopus Transsiluanus ex precepto et mandato uenerabilium patrum Lodomery videlicet Strigoniensis, et Johannis (Jolocensis, dei gracia ecclesiarum archiepiscoporum, dicencium auctoritatem sedis apostolice se habere, et non ex proprio motu et voluntate,sicut ydem archiepiscopi prenotati coram nobis sunt confessi, Arbuz, Cumanum, cognatum nostrum, et duos nepotes eiusdem, ac Moius Wojwodam nostrum Transsiluanum, dilectos, et ficleles nostros, captivasset, et propter hoc solum possessiones donaticias per inclitos reges, et illustres, Belam videlicet, clare memorie atium nostrum, et Stephanum felicis recordacionis patrem nostrum, nec non per nos, ecclesie beati Michaelis Catedrali datas, f'actas, et collatas, scilicet villám Culusivar, cum suis pertinencys, et villant Albensem, cum territorio suo Yniuerso, et alys sibi attinencys pertinentjbus, nec non et alias donaciones nostras literis seu priuilegys nostris, consolidatas, ecclesie prelibate alienassenms revocando, tandem eodem venerabile (így) patre, nostram gráciám, et dileccionem optinente, et per omnia immunem Se, nobis in execucione predicti, et iniuncti sibi mandati exhibente, et reddente possessiones prelibatas, et onmes alias donaciones, super quibus littere, seu priuilegia nostra sunt concessa, eidem ecclesie beati Michaelis arcangeli reddendas duximus inreuocabiliter, ex gracia nostra pleniori, et regio cum favore, possidendas et habendas, prout hactenus ecclesia memorata habuit et possedit, inconcusse ab antiquo et ab omnibus illis, quibus villás, seu possessiones supra dictas contulerimus, reuocamus per presentes et litteras nostras, eisdem super dictis possessionibus emanatas, cassas decernimus et inanes et iuribus penitus carituras. In cuius rei memóriám, perpetuamque íirmitatem, presentes concessimus litteras duplicis Sigilli nostri munimine roboratas. Dátum in Apoldja inferiori, in festő Sancti Egidi abbatis, [septemb. 1.] per manus ven(erabilis) patris, domini Gregory, dei gracia Episcopi Chanadiensis, aule nostre vicecancellary, dilecti, et fidelis nostri anno domini M ° C"° C"° octogesimo, regni autem nostri anno decimo septimo 2). ') Az eredetiben az L hiányzik. -) A károly-fej érvári káptalan levéltárában levő eredetiből, Cieta C. F. 6 N-ro 35. Közölték ezt Szeredai és Fejér György is; legutoljára Teutsch és Firnhaber: ürkundenbuch sat. 146—47 11. En az eredetihez mindenben híven közlöm.