Jakab Elek: Oklevéltár Kolozsvár története első kötetéhez. I. (Buda, 1870.)
CXYIII. 1458. Mátyás király Kolozsvár városa kiváltságai és jogkedvezményei megtartását biztosítja. C° ppa dni Reg. Nos Mathias dei gracia Rex Hungarie Dalmacie Croacie etc. Memorie commendamus tenore presencium significantes quibus expedit universis, Quod licet nos, prout regale exigit officium, cunctorum subditorum nostrorum meritis, condignis retribucionibus respondere soliti simus, meritorum tamen qualitate pensata. íllos vberius, regys fauoribus prosequimur, qui maioribus Virtutibus, amplioribusque obsequys excellenciora premia meruerunt, Consideratis itaque integra íide et fidelitate, illisque fidelibus obsequys fidelium nostrorum Circumspectorum, Egidy Judicis, ac Barthws Jurati aliorumque Juratorum et ceterorum Ciuium et tocius Communitatis Ciuitatis nostre Coloswar; que ydem nobis eo tempore, quo apud manus condam domini Ladislai, similiter Regis Hungarie. predecessoris nostri, iniuste et abs re detinebamur. et plerique partepi ipsius Ladislai Regis tenentes, Illustrem dominam Elvzabeth, Genitricem, ac Spectabilem et Magnificum Micliaelem Zylagy de Horogzeg, auunculum nostros Carissimos, nunc Gubernatorem liuius Regni nostri Hungarie, et ipsis adherentes, partém scilizet nostram tenentes, dire prosequebantur, eisdem domine Elizabeth, Genitrici, et Michaeli Zylagy, auunculo nostris, pro eliberacione nostra laborantibus constanter adherendo exhibuerunt, eandem Ciuitatem nostram Coloswar. ut pote eam, in qua nati sumus, ac prefatos. Egedium Judicem et Barthws Juratum, aliosque Juratos et ceteros Ciues et Inliabitatores eiusdem Civitatis nostre, et quemlibet eorum, pro tempore existentes, in omnibus libertatibus prerogatiuis privilegys et consuetudinibus eorum tenere et conseruare promisimus, et promittimus Harum nostrarum vigore et testimonio litterarum mediante, Dátum Bude Octauo die festi Sacratissimi corporis x-sti, [jun. 8.] Anno eiusdem Millesimo quadringentesimo quinquagesimo octauo ') A város levéltárában levő eredetiből, mely hártyára volt irva s közből veres viaszba nyomva megpecsételve, legalól a jobbfelőli szegleten : Lecta, kivűl: Fasc. P. Nro 31. Egy második példánya látható P. 32 sz. alatt. Kiadta Gr. Teleki József is, Hunyadiak Kora X-ik Kötete 590—591 11.