Jakab Elek: Oklevéltár Kolozsvár története első kötetéhez. I. (Buda, 1870.)

CXY. 1458. Horogszegi Szilágyi Miliály kormányzó Kolozsváratt a biró, tanácsosok ós száz esküdt férfiak választása jogát a szászok és magyarok közt azok önkéntes beleegyezése folytán közössé teszi. Nos Micliael Zylagy ele Horogszegh Nomine et In persona Serenis­simi Principis Domini Matliie dei gracia Hungarie Dalmacie Croacie etc. Electi Regis eiusdem Gubernátor, etc. Memorie commendamus tenore presencium significantes quibus expedit vniuersis, Quod Circumspectis viris Egidio Zabo Judice et Ambrosio literato Jurato Hungaris Ciuibus de Koloswar, ab vna, ac Stephano Bertram et altero Stephano dicto Hon Saxonibus, Ciuibus de eadem Kóloswar ab altéra, partibus personaliter coram nobis constitutis, In ipsorum ac vniuersorum ciuium Hungarorum scilicet et Saxonum dicte Ciuitatis Koloswariensis personis : sponte et libere confessi sunt In Hunc modum, Quod quamquam : A dudum et A certis retro lapsis temporibus, inter ipsos Ciues Saxones scilicet et Hunga­ros, singulis precedentibus temporibus vsque nunc. In facto eleccionis et prefeccionis Judicis et Juratorum, e medio eorum maximé controuersiones dissensiones rixe et rumores, inter vtrasque partes, mote et exorte fuissent, Tamen ipsi matúra inter se deliberacione prehabita, vt ipsi eorumdenque posteritates, et successores vniuersi. singulis temporibus et in Euum firmi­ter quiete et inviolabiliter permanere possint, mediante nostra Prelatoruni­que Baronum et Nobilium Regni disposicione et ordinacione, talem Iniuis­sent pacis vnionem perpetue duraturam. Ita videlicet, quod a modo et in posterum omnis Rancor fomes et ódium dissensionesque rixe et rumores, qualitercunque, et quauis racione inter ipsos Ciues Hungaros vtputa et Saxones. suscitate penitus et per omnia sopiri, sedari et condescendi, ac de eorum cordibus excidi debeant, Tandem vero singulis Annis et tempo­ribus perpetuis pro tempore constitucionis et prefeccionis Judicis et iura­torum centum persone fidedigne et bone fame, per Juratos Ciues et Judi­cem ambarum parcium pro tempore constitutos, quorum quinquaginta Hungari, et totidem Saxones eligantur, eedemque centum persone electe, vno Anno Hungarum Alio -vero Saxonem pro Judice ex Hungaris eciam sex persone, ex Saxonibus tantundem, persone bene merite pro eorum Juratis concorditer sine aliquo rumore et periculo personarum eligere et preficere debeant et valeant, Hoc specialiter declarato, quod praefati Ciues et Hospites Hungari ut prefertur et Saxones predicte Ciuitatis Koloswa­riensis, vniuersos prouentus redditus et emolumenta, quomodolibet vocita­]) Ez oklevél két példányban van meg [Fasc. J. nro 16 és 17 alatt,] s a 16-ik ettől csak az orthographiában tér el, p. o. egyik e szót : ,Zylagy' így irja : Zylagi, ezt: Koloswar, így: Cluswar, quamquam helyett : quamuis; különben mind­kettő egyezik.

Next

/
Oldalképek
Tartalom