Jakab Elek: Oklevéltár Kolozsvár története első kötetéhez. I. (Buda, 1870.)

Terre Barcensis, ciuitatisque Glusvar et oppicli Yintz vocatarum parcium nostrarum Transiluanarum salutem graciamque nostram regiam et omne bonum Vestra lauclanda meritorum et fidelitatum obsequia strenuaque gesta et opera quibus a retroactis temporibus sicuti a certo didicimus sacre regni nostri Hungarie corone avoque et genitori nostris in yariis exerci­tualibus expedicionibus contra sevos Teucros Christi fidei emulos cum complurimorum fratrum et consanguineorum vestrorum nece et sanguinis effusione studuistis complacere nos alliciunt et inducunt ut Yos, qui semper unum fuistis esseque debetis indiuisi regiis amplecti fauoribus et speciali­bus graciarum prerogatiuis et ad omnia que utilitatis et vestre manutenen­de libertatis sunt, nos vestris fidelitatibus reddere promptos et paratos graciose : De quibus ut vestra fidelitas certa soliditate confirmetur sicuti predecessores nostri diui reges Hungarie vobis septem sedibus vigore authenticarum literarum ipsorum promitentes polliciti sunt et assecurarunt, sic et nos pollicentes Assecuramus vestras fidelitates, quod de manibus nostris regiis, et a sacra regni nostri Yngrie corona vos ac predictas 7 sedes, necnon alias duas sedes Selk et Megjes ac terram Barcensem, ciuita­temque Glusvar et oppidum Yintz aliasque ciuitates, oppida, villás et terri­toria ad easdem spectancia, nequaquam alienabimus, neque alicui hominum cuiuscunque Status condicionis aut preeminencie existat, conferendo dona­bimus aliquo modo; sed in omnibus vestris iuribus iurisdiccionibus liberta­tibus consuetudinibus et graciarum prerogatiuis, quibus a diuis regibus Vngrie, nostris videlicet predecessoribus, insigniti vsi fuistis et gauisi, sed et in castro Tollmach vocato ac eiusdem pertinenciis, quemadmodum per nostram Majestatem ad prefatas 7 secles annexum et appropriate exi­stunt, perpetue et irreuocabiliter tenere volumus et conseruare atque face­re conseruari : decernentes per expressum, vt litere nostre aut aliorum quorumcunque, contra vestrorum iurium libertates ac priuilegia consuetu­dines ac graciarum prerogatiuas qualitercunque emanate seu emauande, nullius sint vigoris seu firmitatis, et per earundem non obseruacionem vobis non imputabimus modo aliquali. In cuius rei memóriám firniitatem­que perpetuam presentes concessimus literas nostras pendentis secreti sigilli nostri munimine roboratas. Dátum Vienne secundo die festi beati Gregorii pape [márcz. 13.] Anno Domini 1453 regni autem nostri anno 13 ') A nemes szász nemzet levéltárában levő eredetiből, mely hártyára van irva s függő pecséttel hitelesitve; látható azon levéltárban 143 szám alatt; közölte csonkán Schlözer, Kritische Sammlu-ng sat. 52—53 11. Névtelenül is közölve volt ily czímü könyvben : Grundverfassungs-Zustand der Sáchsischen Nation 96. 1. sőt mások is sokan utánnyomatták.

Next

/
Oldalképek
Tartalom