Jakab Elek: Oklevéltár Kolozsvár története első kötetéhez. I. (Buda, 1870.)
facere teneantur, sic que incisos et clestructos eis apud quos in ven ti fuerint nec hoc cupiditati imputetur restitui faciant et resignari, Lapso autem huiusmodi termino festi sancti Jacobi apostoli si quis cum moneta omnino falsa segregata videlicet a moneta vera Camare nostre Regalis ad numerum ad minus duodecim denariorum se extendentem fuerit deprehensus, talis pena clelatoris falsé monete puniatur, Quicunque vero falsam monetam intermixtam bone monete Camare Regie usque ad decimum puta inter Centum íillerios decem falsos aut in Centum florenis verorum denariorum decem florenos falsorum deferre comperti fuerint, tales in personis detineri ac pena falsificancium monetarum puniri debeant prenotata, Denary vero falsi sic inuenti, modo premisso aboleantur, Moneta autem falsa infra pretaxatum numerum racione cuius scilicet delator persone aut rerum subire non merebatur penam similem, ab eisdem Judicibus et presidentibus nundinarum fororum et Ciuitatum ac officialibus nostris requiratur incidatur et aboleatur, Statuimus insuper et sanximus quod quicunque homines regnicole vei forenses cuiuscunque Status et condicionis existunt in tantam maliciam suam temeritatem extenclerent quod predictam monetam nostram nouam argenteam uel aliam quamlibet contra veteres et varias nostre Maiestatis ac clictorum prelatorum et Baronum nostrorum ordinaciones et inhibiciones raclere uel quomodolibet incidere minorare aut rasam uel imminutam deferre seu cum tali quouismodo mercari uel negociari presumpserint pena falsorum denariorum plectantur prenotata eandemque penam subire volumus et decernimus omnes segregatores exponderatores et collectores grauiorum denariorum a leuioribus huiusmodique ingenio cursum et valorem dicte monete nostre vilificare satagencium, Item statuimus ordinauimus pro statutoque et sanxione irreuocabili habere uolumus et relinquimus ut Marca puri argenti Budensis ponderis valeat quingentos et quinquaginta denarios monete maioris supra dicte quorum scilicet Centum currunt pro floreno auri, preterea statuimus sanximus et ordinauimus quod nemo in mercatura empcionibus vendicionibus et commutacionibus presurnat procedere et negociare cum auro uel argento non monetato sed totum aurum et argentum comportetur ad Camaram monete nostre Regalis vendaturque ibi precio suo modo premisso limittato, Mercancie, vero quelibet exerceantur et fiant cum moneta regali uel commutacionibus aliarum rerum preter aurum et argentum, Si quis autem contrarium fecerit emptor tam aurum et argentum non monetatum modo premisso in huiusmodi negociacionibu's expositum quam alia cuncta bona sua tunc secum habita et reperta, venditor vero rem venalem pro huiusmodi auro et argento non monetato expositam amittat ipso facto, Ad hec unanimi consensu et voluntate prelatorum et Baronum predictorum sanximus et statuentes commisimus perpetue firmiter obseruanda ut nullus omnino hominum Regnicola vei forensis cuiuscunque Status et condicionis existat aurum vei argentum nec non pecuniam auream et argenteam de Regnis nostris Corone nostre Hungarie suppositis sub pena capitis et perdicionis omnium bonorum suorum mobilium et immobilium ubilibet habitorum audeat exportare ultra racionabiles et condecentes expensas con-