Jakab Elek: Oklevéltár Kolozsvár története első kötetéhez. I. (Buda, 1870.)

de Borsa, et Matliia dicto Belen Ciuibus, ac hospitibus Ciuitatis Cluswar ab una parte, ab alia vero Honorabili viro Magistro Christanno Ecclesie nostre Canonico, et plebano de predicta Koloswar annotati Judex, et hospi­tes suis, ac universorum Ciuium Juratorum, et hospitum suorum Nomini­bus et in personis, contra, et aduersus prefatum Magistrum Christannum plebanum ipsorum egerunt proponenda, quod quamquam prefatus magister Christannus cum undecim missis votivis, et specialibus modo, et forma infra declarandis in sua parochia celebrandis decantandis, et legendis super certis introitibus, et hereditatibus, puta vineis et similibus ex X-sti fidelium pia, et salubri disposicione perpetuo fundatis, et Stabilitis prout in sua electione ad plebanatum dicte Ciuitatis Coluswar spopondisset, assunrpsis­set et promisisset, teneretur, et obligaretur. Tuamen quia prefatus Magister Christannus plebanus quasdam ex eisdem Missis observare et celebrari facere recusaret. Quibus perceptis quia annotatus Magister Christannus plebanus acl nostram seriosam requisitionem predictas undecim Missas constanti voto, et proposito irrefragabili a modo et deinceps se observatu­rum, et celebrari facturum resumptis et repetitis vicibus recognoscebat, confi­tebatur, et asserebat, Nos igitur pia Consideracione ac iusto humanitatis Arbitrio cultum Divini nominis in Ecclesia Dei augeri pocius Archimandri­tali nostro Offiio expostulante cupientes, quam diminui Auditis presen­cium proposicionibus et responsis commisimus, pronunciauimus et decre­uimus iudicantes, ymo committimus, et sentencialiter pronunciamus in his criptis ut prenotatus magister Cristannus modernus plebanus et sui succes­sores in futurum constituendi predictas undecim Missas cum debitis et soli­tis solemnitatibus ac Cerimonys hoc ordine absque aliquali negligencia temporibus perpetuis teneantur facere celebrari et observari, Yidelizet missa B. Marié Virginis singulis ferys cum Capellanis, in festivitatibus vero cum Scolaribus decantetur, tempore medio Missa B. Michaelis Archangeli sub Silencio celebretur, Sumpma missa cum Cantu Scolarium, et alia Missa sub silencio peragatur. In ecclesia sancti petri in ipsa Ciuitate Coloswar costru­cta cottidie [így] una missa legatur, In Capella sancte Marié Magdalene singulis secundis ferys missa defunctorum cum Capellanis decantetur, Alys diebus sub silencio celebretur. In Altari sanctorum Omnium una missa, de Sancta Anna alia diebus singulis sub silencio compleatur. In altari Sancte Katharine cunctis diebus lune missa defunctorum cum Capellanis decante­tur, Alys diebus singulis sub silencio perficiatur, Missa in Ara Corporis Cristi ferys quartis, cum fratribus Confraternitatis dicti Altaris cum vocum modulamine, Alys diebus singulis sub silencio erit officianda Item missa mane diluculo diebus singulis in ecclesia parochiali dicte Ciuitatis peraga­tur et celebretur. In cuius rei testimonium, ac robur perpetue firmitatis, presentes nostras concessimus literas priuilegiales pendentis et annularis sigilli nostri munimine roboratas. Dátum Albe feria Secunda proxima post Dominicam íleminiscere [márcz. 5.] Anno Domini MDCCCCXIIII Unde ') Itt egy csonka szó látszik az eredetiben, minek azonban értelme nincs,

Next

/
Oldalképek
Tartalom