Jakab Elek: Oklevéltár Kolozsvár története első kötetéhez. I. (Buda, 1870.)

riose triumphare Regie benignitatis generosa sublimitas quamquam diversis suis íidelibus quos sui domini latitudo complectitur, grata dignetur Beneficia impendere et tanto copiosius sibi subieetis sue munificeiicie donaria in libertatum largicione propagare quanto ex huiusmodi libertacione suis fre­quenter erarys experitur aecrescere fidelesque sieuti numero sic non minus fide et devocione augeri Tamen ad illos qui per inconcusse fidelitatis eciam temporibus persecucionum observanciam a Justicie Semitis videntur minimé deviare speciális prerogativa fauoris se inclinat, Proinde ad vniuersorum tam presencium quam futurorum noticiam harum serie volumus peruenire Quod fideles nostri Circumspecti Yiri et prouidi Jacobus Pulkyssclier arcium liberalium magister Juratus et Nicolaus dictus Mwn Ciues Ciuitatis nostre Colosivar vocate parcium nostrarum Transsilwanarum suis nec 11011 vniuer­sorum Ciuium populorum et hospitum ac tocius vniuersitatis Ciuitatis eius­dem nominibus et personis nostre claritatis adientes conspectum proposita eorum fidelitatis constancia quam ipsi semper et precipue in proximo [így] preteritis disturbiorum et mocionum regni nostri temporibus erga nostram continue gesserunt mayestatem nostre humiliter exponere curarunt sereni­tati, quod licet ipsi racione expedicionis exercitualis regie generaliter in partibus illis Transsiluanis versus partes orientales duntaxat promulgande ducentos ílorenos auri nobis aut woyuode ipsarum parcium Transsilvanarum pro tempore existentibus soluere tenerentur atque dare nec ultra ad ipsam expedicionem exercitualem deberent et obligarentur exercitualiter profi­cisci. Tamen wayuode nostri partibus in eisdem temporaliter constituti non advertentes Ipsorum Ciuium nostrorum libertates, ipsis circa hoc per divos reges Hungarie nostros scilicet Predecessores ut in alys nostris litteris pri­uilegialibus tenorem literarum olim serenissimi principis domini Lodovici laudande memorie incliti regis Hungarie predecessoris et soceri x) nostri similiter privilegialium in se continentibus nobis specie tenus allatis clare vidimus contineri specialiter concessas Ipsos acl exercituandum et soluendos Insuper dictos ducentos florenos auri annuatim eciam nullo exercitu exi­stente compellere et astringere niterentur atc[ue vellent in communem con­suetudinem hoc ipsum conuertere attemptanclo in grandé cletrimentum et libertatum ipsorum Ciuium nostrorum preiudicium et derogamen. Suppli­cantes nostro culmini humiliter et clevote, ut ipsis et eorum statui regium remedium circa premissa adhibere dignaremur oportunum. Nos itaque qui ex innata cordi nostro liberalitate fidelium Sudditorum nostrorum incom­modo condigno pietatis bravio releuare ípsösque nedűm in eorum antiquis Priuilegiatis libertatibus ipsis ut prefertur graciose elargitis illibate conser­uare, verum eciam, graciarum prerogatiuas et íiouas libertatum largiciones officy nostri clebito exigente. tenemur et consuevimus clementer eis imper­tiri, Nolentes per huiusmodi abusiuas nouitatum aclinuenciones que regio honori et dignitati imo saluti videntur contraire, prefatos Ciues populos Hospites et incolas nostros ele dicta Coloswcir grauari cjuin pocius cupientes Az eredetiben : seceri — hibásan áll.

Next

/
Oldalképek
Tartalom