Jakab Elek: Oklevéltár Kolozsvár története első kötetéhez. I. (Buda, 1870.)

LXXII. 1404. Zsigmond király Kolozsvár polgárait az I. Lajos királytól nyert átalános és részletes tar­talmú kiváltságaiban megtartatni rendeli. Cossio ppa Domini Regis. Nos Sigismundus Dei gracia Rex Hungarie Dalmacie Croacie etc. o o o Marchio Brandenburgensis etc. Sacri Romani Impery generális Yicarius, et Regni Boliemie gubernátor Memorie commendamus significantes tenore presencium quibus expedit aniuersis, Quod uenientes nostri in conspectum culminis, Honorabiles et providi viri, Dominus Cristanus [így] plebanus, in Koloswar, et Nicolaus dictus Mwn, Ciuis, eiusdem Ciuitatis nostre Colos­ivar, proposuerunt nobis, eorum et tocius Communitatis, de dicta Coloswar et eius Districtu nominibus, quomodo temporibus proximi disturby regni nostri, dum certi Siculi nostri partes nostras transiluanas, invasissent, propter constanciam perfecte fidelitatis eorum et nostro sacro dyademati semper inconcusse observatam, ad extreme desolationis exterminium tum concremaciones, tum etenim per alios [így] desolaciones, et proximorum eorum interempciones et spolia deuenissent Itaque nisi nostra desuper graciose prouiderit maiestas timendum foret ipsam Communitatem Ciuita­tis et Districtus Colostvar, absque alicuius recuperacionis Velamine, destrui posse funditus et desolari. Unde nostre liumiliter supplicarunt maiestati, ipsis, nominibus quibus supra, Dignitate regia desuper benignius prouideri Nos autem consideratis multimodis fidelitatibus et fidelium serviciorum, eorundem gratuitis meritis, quos intrepidos et inconcussos semper in nostris reperimus obsequys, presertim propter intollerabilia dampna ipsis predictis temporibus disturby illata et irrogata pie compacientes Nolentesque ut communitas ipsius Civitatis et Districtus eiusdem ad extraneam [így] deso­lacionis déueniat paupertatem, sed ut pocius nostris fauoribus et gracys uberius salubrius reformentur Ipsos in uniuersis et singulis ipsorum liberta­tibus gracys et indultis generalibus et specialibus quibus tempore felicis recordacionis Domini Ludouici Regis Hungarie Soceri et predecessoris nostri carissimi et aliorum regum Hungarie nostrorum predecessorum freti fuerunt quomodolibet et gauisi, in omnibus et per omnia prout in priuilegys et alys literalibus eorum instrumentis concinetur quas gratas ratas et acceptas liabemus, et presentis nostri scripti patrocinio corroboramus Volumus illos et sine dampno aliquali perpetue conseruare, nec ipsos per quempiam cuiuscunque Status dignitatis et preeminencie fuerit : contra eorum liberta­tém, quomodolibet perturbari, Harum nostrariun testimonio et vigore literarum Mandamus igitur vobis, fidelibus nostris, viris Magnificis Jolianni, tilio Henrici et Jacobo Laczk waywodis parcium nostrarum transsiluanarum predictarum, nec non Comitibus Siculorum nostrorum, uestrorumque Vice woyvoclis et Vice Comitibus cunctisque alys Officialibus nostris presentibus Scilicet et futuris presencium noticiam habituris, harum serie firmiter et

Next

/
Oldalképek
Tartalom