Melczer István: Okmányok a kellemesi Melczer-család levéltárából. (Budapest, 1890.)
A szepesi káptalan előtt Miklós mester, sárosi várnagy egyrészről, Mihály mester stestrérei ügyed és Lőrincz, néhai Pows comes fiai, másrészről Kende és Kellemes nevű Sárosmegyei, ágy két Chehy, Olsuk, Siira és Bola nevű Hevesvármegyei birtokaikat megosztják. 1310. jan uár 11. Capitulum ecclesie beati Martini de Scepus, omnibus Christi fidelibus quibus presentes ostenduntur salutem in omnium salvatore. Quoniam memorie novercatur oblivio, dignum est. ut acta temporaliter scripture patrocinio fulciantur. Proinde ad universorum notitiam tenore presentium volumus pervenire, quod constitutis in nostri presentia magistro Nicolao castellano de Sarus ex una parte, magistro Michaele una cum duobus fratribus suis, Egidio et Laurentio filiis condam comitis Pows ex altéra, iideni quia propter discrimina viarum coram capitulo Agriensi. ut dixerunt, non poterant comparere. divisionem super omnibus possessionibus ipsorum videlicet Kendi et Kellemes nuncupatis, in districtu de Sarus existentibus. et in districtu de Heweswar duabus villis Chehy nuncupatis, similiter duabus Olsuk vocatis, Siwa et Bola in eodem districtu sitis. inter ipsos factam hoc ordine recitarunt. quod predicta villa Kendi cum omnibus utilitatibus suis et pertinenciis cessit ipsi magistro Michaeli cum fratribus suis in comitatu de Sarus, magistro vero Nicolao predicta villa Kellemes in eodem comitatu, in comitatu vero de Heweswar due ville Chehy nuncupate cesserunt similiter magistro Nicolao; cetere vero ville. videlicet: Bola, due ville Olsuk nuncupate. in eodem comitatu existentes, cesserunt ipsi Michaeli ac duobus fratribus suis predictis Egidio et Laurentio cum omnibus utilitatibus ipsarum et pertinentiis universis in filios filiorum suorum perpetuo et irrevocabiliter possidende, tenende pariter et habende : sed quoniam prefato magistro Nicolao in eadem divisione melior portio in possessione de Sarus extitit devoluta, portionem, quam habuit in villa Sywa circa Matram sepedictis fratribus suis, videlicet: Michaeli, Egidio et Laurentio idem magister Nicolaus commisit similiter perpetuo possidendam: preterea quia predictis Michaeli et fratribus suis villa Bola exilior